Matthew 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam, |
| 2 | dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum. |
| 3 | Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo. |
| 4 | Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur. |
| 5 | At illi dixerunt : In Bethlehem Judæ : sic enim scriptum est per prophetam : |
| 6 | [Et tu Bethlehem terra Juda,/ nequaquam minima es/ in principibus Juda :/ ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israël.] |
| 7 | Tunc Herodes clam vocatis magis diligenter didicit ab eis tempus stellæ, quæ apparuit eis : |
| 8 | et mittens illos in Bethlehem, dixit : Ite, et interrogate diligenter de puero : et cum inveneritis, renuntiate mihi, ut et ego veniens adorem eum. |
| 9 | Qui cum audissent regem, abierunt, et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. |
| 10 | Videntes autem stellam gavisi sunt gaudio magno valde. |
| 11 | Et intrantes domum, invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum : et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, et myrrham. |
| 12 | Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam. |
| 13 | Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. |
| 14 | Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum : |
| 15 | et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum. |
| 16 | Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis. |
| 17 | Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem : |
| 18 | [Vox in Rama audita est/ ploratus, et ululatus multus :/ Rachel plorans filios suos,/ et noluit consolari, quia non sunt.] |
| 19 | Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, |
| 20 | dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et vade in terram Israël : defuncti sunt enim qui quærebant animam pueri. |
| 21 | Qui consurgens, accepit puerum, et matrem ejus, et venit in terram Israël. |
| 22 | Audiens autem quod Archelaus regnaret in Judæa pro Herode patre suo, timuit illo ire : et admonitus in somnis, secessit in partes Galilææ. |
| 23 | Et veniens habitavit in civitate quæ vocatur Nazareth : ut adimpleretur quod dictum est per prophetas : Quoniam Nazaræus vocabitur. |