Matthew 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Tunc Jesus ductus est in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. |
| 2 | Et cum jejunasset quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, postea esuriit. |
| 3 | Et accedens tentator dixit ei : Si Filius Dei es, dic ut lapides isti panes fiant. |
| 4 | Qui respondens dixit : Scriptum est : Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo, quod procedit de ore Dei. |
| 5 | Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem, et statuit eum super pinnaculum templi, |
| 6 | et dixit ei : Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim : Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. |
| 7 | Ait illi Jesus : Rursum scriptum est : Non tentabis Dominum Deum tuum. |
| 8 | Iterum assumpsit eum diabolus in montem excelsum valde : et ostendit ei omnia regna mundi, et gloriam eorum, |
| 9 | et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens adoraveris me. |
| 10 | Tunc dicit ei Jesus : Vade Satana : Scriptum est enim : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies. |
| 11 | Tunc reliquit eum diabolus : et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei. |
| 12 | Cum autem audisset Jesus quod Joannes traditus esset, secessit in Galilæam : |
| 13 | et, relicta civitate Nazareth, venit, et habitavit in Capharnaum maritima, in finibus Zabulon et Nephthalim : |
| 14 | ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam : |
| 15 | [Terra Zabulon, et terra Nephthalim,/ via maris trans Jordanem,/ Galilæa gentium :/ |
| 16 | populus, qui sedebat in tenebris,/ vidit lucem magnam :/ et sedentibus in regione umbræ mortis,/ lux orta est eis.] |
| 17 | Exinde cpit Jesus prædicare, et dicere : Pnitentiam agite : appropinquavit enim regnum cælorum. |
| 18 | Ambulans autem Jesus juxta mare Galilææ, vidit duos fratres, Simonem, qui vocatur Petrus, et Andream fratrem ejus, mittentes rete in mare (erant enim piscatores), |
| 19 | et ait illis : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum. |
| 20 | At illi continuo relictis retibus secuti sunt eum. |
| 21 | Et procedens inde, vidit alios duos fratres, Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eorum, reficientes retia sua : et vocavit eos. |
| 22 | Illi autem statim relictis retibus et patre, secuti sunt eum. |
| 23 | Et circuibat Jesus totam Galilæam, docens in synagogis eorum, et prædicans Evangelium regni : et sanans omnem languorem, et omnem infirmitatem in populo. |
| 24 | Et abiit opinio ejus in totam Syriam, et obtulerunt ei omnes male habentes, variis languoribus, et tormentis comprehensos, et qui dæmonia habebant, et lunaticos, et paralyticos, et curavit eos : |
| 25 | et secutæ sunt eum turbæ multæ de Galilæa, et Decapoli, et de Jerosolymis, et de Judæa, et de trans Jordanem. |