Matthew 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Nolite judicare, ut non judicemini. |
| 2 | In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini : et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. |
| 3 | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides ? |
| 4 | aut quomodo dicis fratri tuo : Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo ? |
| 5 | Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui. |
| 6 | Nolite dare sanctum canibus : neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos. |
| 7 | Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis. |
| 8 | Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur. |
| 9 | Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ? |
| 10 | aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ? |
| 11 | Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ? |
| 12 | Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ. |
| 13 | Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam. |
| 14 | Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam ! |
| 15 | Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces : |
| 16 | a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus ? |
| 17 | Sic omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor malos fructus facit. |
| 18 | Non potest arbor bona malos fructus facere : neque arbor mala bonos fructus facere. |
| 19 | Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. |
| 20 | Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos. |
| 21 | Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum : sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. |
| 22 | Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? |
| 23 | Et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos : discedite a me, qui operamini iniquitatem. |
| 24 | Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, |
| 25 | et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit : fundata enim erat super petram. |
| 26 | Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam : |
| 27 | et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. |
| 28 | Et factum est : cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus. |
| 29 | Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi. |