Micah 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ !/ non est botrus ad comedendum,/ præcoquas ficus desideravit anima mea./ |
| 2 | Periit sanctus de terra,/ et rectus in hominibus non est :/ omnes in sanguine insidiantur ;/ vir fratrem suum ad mortem venatur./ |
| 3 | Malum manuum suarum dicunt bonum :/ princeps postulat, et judex in reddendo est ;/ et magnus locutus est desiderium animæ suæ,/ et conturbaverunt eam./ |
| 4 | Qui optimus in eis est, quasi paliurus,/ et qui rectus, quasi spina de sepe./ Dies speculationis tuæ, visitatio tua venit :/ nunc erit vastitas eorum./ |
| 5 | Nolite credere amico,/ et nolite confidere in duce :/ ab ea quæ dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui./ |
| 6 | Quia filius contumeliam facit patri,/ et filia consurgit adversus matrem suam :/ nurus adversus socrum suam,/ et inimici hominis domestici ejus.] |
| 7 | [Ego autem ad Dominum aspiciam ;/ exspectabo Deum, salvatorem meum :/ audiet me Deus meus./ |
| 8 | Ne læteris, inimica mea, super me, quia cecidi :/ consurgam cum sedero in tenebris :/ Dominus lux mea est./ |
| 9 | Iram Domini portabo,/ quoniam peccavi ei,/ donec causam meam judicet,/ et faciat judicium meum./ Educet me in lucem :/ videbo justitiam ejus./ |
| 10 | Et aspiciet inimica mea,/ et operietur confusione,/ quæ dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ?/ Oculi mei videbunt in eam :/ nunc erit in conculcationem ut lutum platearum./ |
| 11 | Dies, ut ædificentur maceriæ tuæ ;/ in die illa longe fiet lex./ |
| 12 | In die illa et usque ad te veniet de Assur,/ et usque ad civitates munitas,/ et a civitatibus munitis usque ad flumen,/ et ad mare de mari,/ et ad montem de monte./ |
| 13 | Et terra erit in desolationem propter habitatores suos,/ et propter fructum cogitationum eorum.] |
| 14 | [Pasce populum tuum in virga tua,/ gregem hæreditatis tuæ, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli./ Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos./ |
| 15 | Secundum dies egressionis tuæ de terra Ægypti,/ ostendam ei mirabilia./ |
| 16 | Videbunt gentes,/ et confundentur super omni fortitudine sua./ Ponent manum super os,/ aures eorum surdæ erunt./ |
| 17 | Lingent pulverem sicut serpentes ;/ velut reptilia terræ perturbabuntur in ædibus suis./ Dominum Deum nostrum formidabunt,/ et timebunt te./ |
| 18 | Quis, Deus, similis tui,/ qui aufers iniquitatem,/ et transis peccatum reliquiarum hæreditatis tuæ ?/ Non immittet ultra furorem suum,/ quoniam volens misericordiam est./ |
| 19 | Revertetur, et miserebitur nostri ;/ deponet iniquitates nostras,/ et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra./ |
| 20 | Dabis veritatem Jacob,/ misericordiam Abraham,/ quæ jurasti patribus nostris a diebus antiquis.] |