Codex Sacra scripture, aligned

Nahum 2

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 1 3 →
vClementine1592
1 [Ascendit qui dispergat coram te,/ qui custodiat obsidionem :/ contemplare viam, conforta lumbos,/ robora virtutem valde./
2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob,/ sicut superbiam Israël ;/ quia vastatores dissipaverunt eos,/ et propagines eorum corruperunt./
3 Clypeus fortium ejus ignitus,/ viri exercitus in coccineis ;/ igneæ habenæ currus in die præparationis ejus,/ et agitatores consopiti sunt./
4 In itineribus conturbati sunt ;/ quadrigæ collisæ sunt in plateis :/ aspectus eorum quasi lampades,/ quasi fulgura discurrentia./
5 Recordabitur fortium suorum ;/ ruent in itineribus suis :/ velociter ascendent muros ejus,/ et præparabitur umbraculum./
6 Portæ fluviorum apertæ sunt,/ et templum ad solum dirutum./
7 Et miles captivus abductus est,/ et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ,/ murmurantes in cordibus suis./
8 Et Ninive quasi piscina aquarum aquæ ejus ;/ ipsi vero fugerunt. State, state !/ et non est qui revertatur./
9 Diripite argentum, diripite aurum :/ et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus./
10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata ;/ et cor tabescens, et dissolutio geniculorum,/ et defectio in cunctis renibus,/ et facies omnium eorum sicut nigredo ollæ./
11 Ubi est habitaculum leonum,/ et pascua catulorum leonum,/ ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis,/ et non est qui exterreat ?/
12 Leo cepit sufficienter catulis suis,/ et necavit leænis suis,/ et implevit præda speluncas suas,/ et cubile suum rapina./
13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,/ et succendam usque ad fumum quadrigas tuas,/ et leunculos tuos comedet gladius,/ et exterminabo de terra prædam tuam,/ et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.]
14