Nehemiah 11
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Habitaverunt autem principes populi in Jerusalem : reliqua vero plebs misit sortem, ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Jerusalem civitate sancta, novem vero partes in civitatibus. |
| 2 | Benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerant ut habitarent in Jerusalem. |
| 3 | Hi sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Jerusalem, et in civitatibus Juda. Habitavit autem unusquisque in possessione sua, in urbibus suis, Israël, sacerdotes, Levitæ, Nathinæi, et filii servorum Salomonis. |
| 4 | Et in Jerusalem habitaverunt de filiis Juda, et de filiis Benjamin : de filiis Juda, Athaias filius Aziam, filii Zachariæ, filii Amariæ, filii Saphatiæ, filii Melaleel : de filiis Phares, |
| 5 | Maasia filius Baruch, filius Cholhoza, filius Hazia, filius Adaia, filius Jojarib, filius Zachariæ, filius Silonitis : |
| 6 | omnes hi filii Phares, qui habitaverunt in Jerusalem, quadringenti sexaginta octo viri fortes. |
| 7 | Hi sunt autem filii Benjamin : Sellum filius Mosollam, filius Joëd, filius Phadaia, filius Colaia, filius Masia, filius Etheel, filius Isaia, |
| 8 | et post eum Gebbai, Sellai, nongenti viginti octo, |
| 9 | et Joël filius Zechri præpositus eorum, et Judas filius Senua super civitatem secundus. |
| 10 | Et de sacerdotibus, Idaia filius Joarib, Jachin, |
| 11 | Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei, |
| 12 | et fratres eorum facientes opera templi : octingenti viginti duo. Et Adaia filius Jeroham, filius Phelelia, filius Amsi, filius Zachariæ, filius Pheshur, filius Melchiæ, |
| 13 | et fratres ejus principes patrum : ducenti quadraginta duo. Et Amassai filius Azreel, filius Ahazi, filius Mosollamoth, filius Emmer, |
| 14 | et fratres eorum potentes nimis : centum viginti octo, et præpositus eorum Zabdiel filius potentium. |
| 15 | Et de Levitis, Semeia filius Hasub, filius Azaricam, filius Hasabia, filius Boni, |
| 16 | et Sabathai et Jozabed, super omnia opera quæ erant forinsecus in domo Dei, a principibus Levitarum. |
| 17 | Et Mathania filius Micha, filius Zebedei, filius Asaph, princeps ad laudandum et ad confitendum in oratione, et Becbecia secundus de fratribus ejus, et Abda filius Samua, filius Galal, filius Idithun : |
| 18 | omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quatuor. |
| 19 | Et janitores, Accub, Telmon, et fratres eorum, qui custodiebant ostia : centum septuaginta duo. |
| 20 | Et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda, unusquisque in possessione sua. |
| 21 | Et Nathinæi, qui habitabant in Ophel, et Siaha, et Gaspha de Nathinæis. |
| 22 | Et episcopus Levitarum in Jerusalem, Azzi filius Bani, filius Hasabiæ, filius Mathaniæ, filius Michæ. De filiis Asaph, cantores in ministerio domus Dei. |
| 23 | Præceptum quippe regis super eos erat, et ordo in cantoribus per dies singulos, |
| 24 | et Phathahia filius Mesezebel, de filiis Zara filii Juda in manu regis, juxta omne verbum populi, |
| 25 | et in domibus per omnes regiones eorum. De filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus : et in Dibon, et in filiabus ejus : et in Cabseel, et in viculis ejus : |
| 26 | et in Jesue, et in Molada, et in Bethphaleth, |
| 27 | et in Hasersual, et in Bersabee, et in filiabus ejus, |
| 28 | et in Siceleg, et in Mochona, et in filiabus ejus, |
| 29 | et in Remmon, et in Saraa, et in Jerimuth, |
| 30 | Zanoa, Odollam, et in villis earum, Lachis et regionibus ejus, et Azeca, et filiabus ejus. Et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom. |
| 31 | Filii autem Benjamin, a Geba, Mechmas, et Hai, et Bethel, et filiabus ejus |
| 32 | Anathoth, Nob, Anania, |
| 33 | Asor, Rama, Gethaim, |
| 34 | Hadid, Seboim, et Neballat, Lod, |
| 35 | et Ono valle artificum. |
| 36 | Et de Levitis portiones Judæ et Benjamin. |