Nehemiah 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui janitores, et cantores, et Levitas, |
| 2 | præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Jerusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur), |
| 3 | et dixi eis : Non aperiantur portæ Jerusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ : et posui custodes de habitatoribus Jerusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. |
| 4 | Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio ejus, et non erant domus ædificatæ. |
| 5 | Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos : et inveni librum census eorum qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. |
| 6 | Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Jerusalem et in Judæam, unusquisque in civitatem suam. |
| 7 | Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana.\ Numerus virorum populi Israël : |
| 8 | filii Pharos, duo millia centum septuaginta duo : |
| 9 | filii Saphatia, trecenti septuaginta duo : |
| 10 | filii Area, sexcenti quinquaginta duo : |
| 11 | filii Phahathmoab filiorum Josue et Joab, duo millia octingenti decem et octo : |
| 12 | filii Ælam, mille ducenti quinquaginta quatuor : |
| 13 | filii Zethua, octingenti quadraginta quinque : |
| 14 | filii Zachai, septingenti sexaginta : |
| 15 | filii Bannui, sexcenti quadraginta octo : |
| 16 | filii Bebai, sexcenti viginti octo : |
| 17 | filii Azgad, duo millia trecenti viginti duo : |
| 18 | filii Adonicam, sexcenti sexaginta septem : |
| 19 | filii Beguai, duo millia sexaginta septem : |
| 20 | filii Adin, sexcenti quinquaginta quinque : |
| 21 | filii Ater, filii Hezeciæ, nonaginta octo : |
| 22 | filii Hasem, trecenti viginti octo : |
| 23 | filii Besai, trecenti viginti quatuor : |
| 24 | filii Hareph, centum duodecim : |
| 25 | filii Gabaon, nonaginta quinque : |
| 26 | filii Bethlehem et Netupha, centum octoginta octo. |
| 27 | Viri Anathoth, centum viginti octo. |
| 28 | Viri Bethazmoth, quadraginta duo. |
| 29 | Viri Cariathiarim, Cephira, et Beroth, septingenti quadraginta tres. |
| 30 | Viri Rama et Geba, sexcenti viginti unus. |
| 31 | Viri Machmas, centum viginti duo. |
| 32 | Viri Bethel et Hai, centum viginti tres. |
| 33 | Viri Nebo alterius, quinquaginta duo. |
| 34 | Viri Ælam alterius, mille ducenti quinquaginta quatuor. |
| 35 | Filii Harem, trecenti viginti. |
| 36 | Filii Jericho, trecenti quadraginta quinque. |
| 37 | Filii Lod Hadid et Ono, septingenti viginti unus. |
| 38 | Filii Senaa, tria millia nongenti triginta. |
| 39 | Sacerdotes : filii Idaia in domo Josue, nongenti septuaginta tres. |
| 40 | Filii Emmer, mille quinquaginta duo. |
| 41 | Filii Phashur, mille ducenti quadraginta septem. |
| 42 | Filii Arem, mille decem et septem. Levitæ : |
| 43 | filii Josue et Cedmihel filiorum |
| 44 | Oduiæ, septuaginta quatuor. Cantores : |
| 45 | filii Asaph, centum quadraginta octo. |
| 46 | Janitores : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai : centum triginta octo. |
| 47 | Nathinæi : filii Soha, filii Hasupha, filii Tebbaoth, |
| 48 | filii Ceros, filii Siaa, filii Phadon, filii Lebana, filii Hagaba, filii Selmai, |
| 49 | filii Hanan, filii Geddel, filii Gaher, |
| 50 | filii Raaia, filii Rasin, filii Necoda, |
| 51 | filii Gezem, filii Aza, filii Phasea, |
| 52 | filii Besai, filii Munim, filii Nephussim, |
| 53 | filii Bacbuc, filii Hacupha, filii Harhur, |
| 54 | filii Besloth, filii Mahida, filii Harsa, |
| 55 | filii Bercos, filii Sisara, filii Thema, |
| 56 | filii Nasia, filii Hatipha, |
| 57 | filii servorum Salomonis, filii Sothai, filii Sophereth, filii Pharida, |
| 58 | filii Jahala, filii Darcon, filii Jeddel, |
| 59 | filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim filio Amon. |
| 60 | Omnes Nathinæi, et filii servorum Salomonis, trecenti nonaginta duo. |
| 61 | Hi sunt autem qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israël essent, |
| 62 | filii Dalaia, filii Tobia, filii Necoda, sexcenti quadraginta duo. |
| 63 | Et de sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem, et vocatus est nomine eorum. |
| 64 | Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt : et ejecti sunt de sacerdotio. |
| 65 | Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret sacerdos doctus et eruditus. |
| 66 | Omnis multitudo quasi vir unus quadraginta duo millia trecenti sexaginta, |
| 67 | absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti triginta septem, et inter eos cantores et cantatrices, ducenti quadraginta quinque. |
| 68 | Equi eorum, septingenti triginta sex : muli eorum, ducenti quadraginta quinque : |
| 69 | cameli eorum, quadringenti triginta quinque : asini, sex millia septingenti viginti. |
| 70 | Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. |
| 71 | Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. |
| 72 | Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexaginta septem. |
| 73 | Habitaverunt autem sacerdotes, et Levitæ, et janitores, et cantores, et reliquum vulgus, et Nathinæi, et omnis Israël, in civitatibus suis. |