Numbers 10
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 2 | Fac tibi duas tubas argenteas ductiles, quibus convocare possis multitudinem quando movenda sunt castra. |
| 3 | Cumque increpueris tubis, congregabitur ad te omnis turba ad ostium tabernaculi fderis. |
| 4 | Si semel clangueris, venient ad te principes, et capita multitudinis Israël. |
| 5 | Si autem prolixior atque concisus clangor increpuerit, movebunt castra primi qui sunt ad orientalem plagam. |
| 6 | In secundo autem sonitu et pari ululatu tubæ, levabunt tentoria qui habitant ad meridiem ; et juxta hunc modum reliqui facient, ululantibus tubis in profectionem. |
| 7 | Quando autem congregandus est populus, simplex tubarum clangor erit, et non concise ululabunt. |
| 8 | Filii autem Aaron sacerdotes clangent tubis : eritque hoc legitimum sempiternum in generationibus vestris. |
| 9 | Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum. |
| 10 | Siquando habebitis epulum, et dies festos, et calendas, canetis tubis super holocaustis, et pacificis victimis, ut sint vobis in recordationem Dei vestri. Ego Dominus Deus vester. |
| 11 | Anno secundo, mense secundo, vigesima die mensis, elevata est nubes de tabernaculo fderis : |
| 12 | profectique sunt filii Israël per turmas suas de deserto Sinai, et recubuit nubes in solitudine Pharan. |
| 13 | Moveruntque castra primi juxta imperium Domini in manu Moysi. |
| 14 | Filii Juda per turmas suas : quorum princeps erat Nahasson filius Aminadab. |
| 15 | In tribu filiorum Issachar fuit princeps Nathanaël filius Suar. |
| 16 | In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon. |
| 17 | Depositumque est tabernaculum, quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari. |
| 18 | Profectique sunt et filii Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur. |
| 19 | In tribu autem filiorum Simeon, princeps fuit Salamiel filius Surisaddai. |
| 20 | Porro in tribu Gad erat princeps Eliasaph filius Duel. |
| 21 | Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tamdiu tabernaculum portabatur, donec venirent ad erectionis locum. |
| 22 | Moverunt castra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud. |
| 23 | In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur. |
| 24 | Et in tribu Benjamin erat dux Abidan filius Gedeonis. |
| 25 | Novissimi castrorum omnium profecti sunt filii Dan per turmas suas, in quorum exercitu princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai. |
| 26 | In tribu autem filiorum Aser erat princeps Phegiel filius Ochran. |
| 27 | Et in tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. |
| 28 | Hæc sunt castra, et profectiones filiorum Israël per turmas suas quando egrediebantur. |
| 29 | Dixitque Moyses Hobab filio Raguel Madianitæ, cognato suo : Proficiscimur ad locum quem Dominus daturus est nobis : veni nobiscum, ut benefaciamus tibi, quia Dominus bona promisit Israëli. |
| 30 | Cui ille respondit : Non vadam tecum, sed revertar in terram meam, in qua natus sum. |
| 31 | Et ille : Noli, inquit, nos relinquere : tu enim nosti in quibus locis per desertum castra ponere debeamus, et eris ductor noster. |
| 32 | Cumque nobiscum veneris, quidquid optimum fuerit ex opibus, quas nobis traditurus est Dominus, dabimus tibi. |
| 33 | Profecti sunt ergo de monte Domini viam trium dierum, arcaque fderis Domini præcedebat eos, per dies tres providens castrorum locum. |
| 34 | Nubes quoque Domini super eos erat per diem cum incederent. |
| 35 | Cumque elevaretur arca, dicebat Moyses : Surge, Domine, et dissipentur inimici tui, et fugiant qui oderunt te, a facie tua. |
| 36 | Cum autem deponeretur, aiebat : Revertere, Domine, ad multitudinem exercitus Israël. |