Numbers 12
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutaque est Maria et Aaron contra Moysen propter uxorem ejus Æthiopissam, |
| 2 | et dixerunt : Num per solum Moysen locutus est Dominus ? nonne et nobis similiter est locutus ? Quod cum audisset Dominus |
| 3 | (erat enim Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra), |
| 4 | statim locutus est ad eum, et ad Aaron et Mariam : Egredimini vos tantum tres ad tabernaculum fderis. Cumque fuissent egressi, |
| 5 | descendit Dominus in columna nubis, et stetit in introitu tabernaculi, vocans Aaron et Mariam. Qui cum issent, |
| 6 | dixit ad eos : Audite sermones meos : si quis fuerit inter vos propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad illum. |
| 7 | At non talis servus meus Moyses, qui in omni domo mea fidelissimus est : |
| 8 | ore enim ad os loquor ei : et palam, et non per ænigmata et figuras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Moysi ? |
| 9 | Iratusque contra eos, abiit : |
| 10 | nubes quoque recessit quæ erat super tabernaculum : et ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix. Cumque respexisset eam Aaron, et vidisset perfusam lepra, |
| 11 | ait ad Moysen : Obsecro, domine mi, ne imponas nobis hoc peccatum quod stulte commisimus, |
| 12 | ne fiat hæc quasi mortua, et ut abortivum quod projicitur de vulva matris suæ : ecce jam medium carnis ejus devoratum est a lepra. |
| 13 | Clamavitque Moyses ad Dominum, dicens : Deus, obsecro, sana eam. |
| 14 | Cui respondit Dominus : Si pater ejus spuisset in faciem illius, nonne debuerat saltem septem diebus rubore suffundi ? separetur septem diebus extra castra, et postea revocabitur. |
| 15 | Exclusa est itaque Maria extra castra septem diebus : et populus non est motus de loco illo, donec revocata est Maria. |
| 16 | 13:1 Profectusque est populus de Haseroth, fixis tentoriis in deserto Pharan. |