Codex Sacra scripture, aligned

Numbers 13

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 12 14 →
vClementine1592
1 13:2 Ibique locutus est Dominus ad Moysen, dicens :
2 13:3 Mitte viros, qui considerent terram Chanaan, quam daturus sum filiis Israël, singulos de singulis tribubus, ex principibus.
3 13:4 Fecit Moyses quod Dominus imperaverat, de deserto Pharan mittens principes viros, quorum ista sunt nomina.
4 13:5 De tribu Ruben, Sammua filium Zechur.
5 13:6 De tribu Simeon, Saphat filium Huri.
6 13:7 De tribu Juda, Caleb filium Jephone.
7 13:8 De tribu Issachar, Igal filium Joseph.
8 13:9 De tribu Ephraim, Osee filium Nun.
9 13:10 De tribu Benjamin, Phalti filium Raphu.
10 13:11 De tribu Zabulon, Geddiel filium Sodi.
11 13:12 De tribu Joseph, sceptri Manasse, Gaddi filium Susi.
12 13:13 De tribu Dan, Ammiel filium Gemalli.
13 13:14 De tribu Aser, Sthur filium Michaël.
14 13:15 De tribu Nephthali, Nahabi filium Vapsi.
15 13:16 De tribu Gad, Guel filium Machi.
16 13:17 Hæc sunt nomina virorum, quos misit Moyses ad considerandam terram : vocavitque Osee filium Nun, Josue.
17 13:18 Misit ergo eos Moyses ad considerandam terram Chanaan, et dixit ad eos : Ascendite per meridianam plagam. Cumque veneritis ad montes,
18 13:19 considerate terram, qualis sit : et populum qui habitator est ejus, utrum fortis sit an infirmus : si pauci numero an plures :
19 13:20 ipsa terra, bona an mala : urbes quales, muratæ an absque muris :
20 13:21 humus, pinguis an sterilis, nemorosa an absque arboribus. Confortamini, et afferte nobis de fructibus terræ. Erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt.
21 13:22 Cumque ascendissent, exploraverunt terram a deserto Sin, usque Rohob intrantibus Emath.
22 13:23 Ascenderuntque ad meridiem, et venerunt in Hebron, ubi erant Achiman et Sisai et Tholmai filii Enac : nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est.
23 13:24 Pergentesque usque ad Torrentem botri, absciderunt palmitem cum uva sua, quem portaverunt in vecte duo viri. De malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt :
24 13:25 qui appellatus est Nehelescol, id est Torrens botri, eo quod botrum portassent inde filii Israël.
25 13:26 Reversique exploratores terræ post quadraginta dies, omni regione circuita,
26 13:27 venerunt ad Moysen et Aaron et ad omnem ctum filiorum Israël in desertum Pharan, quod est in Cades. Locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ :
27 13:28 et narraverunt, dicentes : Venimus in terram, ad quam misisti nos, quæ revera fluit lacte et melle, ut ex his fructibus cognosci potest :
28 13:29 sed cultores fortissimos habet, et urbes grandes atque muratas. Stirpem Enac vidimus ibi.
29 13:30 Amalec habitat in meridie, Hethæus et Jebusæus et Amorrhæus in montanis : Chananæus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis.
30 13:31 Inter hæc Caleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait : Ascendamus, et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam.
31 13:32 Alii vero, qui fuerant cum eo, dicebant : Nequaquam ad hunc populum valemus ascendere, quia fortior nobis est.
32 13:33 Detraxeruntque terræ, quam inspexerant, apud filios Israël, dicentes : Terra, quam lustravimus, devorat habitatores suos : populus, quem aspeximus, proceræ staturæ est.
33 13:34 Ibi vidimus monstra quædam filiorum Enac de genere giganteo : quibus comparati, quasi locustæ videbamur.
34