Numbers 21
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Quod cum audisset Chananæus rex Arad, qui habitabat ad meridiem, venisse scilicet Israël per exploratorum viam, pugnavit contra illum, et victor existens, duxit ex eo prædam. |
| 2 | At Israël voto se Domino obligans, ait : Si tradideris populum istum in manu mea, delebo urbes ejus. |
| 3 | Exaudivitque Dominus preces Israël, et tradidit Chananæum, quem ille interfecit subversis urbibus ejus : et vocavit nomen loci illius Horma, id est, anathema. |
| 4 | Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cpit populum itineris ac laboris : |
| 5 | locutusque contra Deum et Moysen, ait : Cur eduxisti nos de Ægypto, ut moreremur in solitudine ? deest panis, non sunt aquæ : anima nostra jam nauseat super cibo isto levissimo. |
| 6 | Quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes, ad quorum plagas et mortes plurimorum, |
| 7 | venerunt ad Moysen, atque dixerunt : Peccavimus, quia locuti sumus contra Dominum et te : ora ut tollat a nobis serpentes. Oravitque Moyses pro populo, |
| 8 | et locutus est Dominus ad eum : Fac serpentem æneum, et pone eum pro signo : qui percussus aspexerit eum, vivet. |
| 9 | Fecit ergo Moyses serpentem æneum, et posuit eum pro signo : quem cum percussi aspicerent, sanabantur. |
| 10 | Profectique filii Israël castrametati sunt in Oboth. |
| 11 | Unde egressi fixere tentoria in Jeabarim, in solitudine quæ respicit Moab contra orientalem plagam. |
| 12 | Et inde moventes, venerunt ad torrentem Zared. |
| 13 | Quem relinquentes castrametati sunt contra Arnon, quæ est in deserto, et prominet in finibus Amorrhæi. Siquidem Arnon terminus est Moab, dividens Moabitas et Amorrhæos. |
| 14 | Unde dicitur in libro bellorum Domini : [Sicut fecit in mari Rubro,/ sic faciet in torrentibus Arnon./ |
| 15 | Scopuli torrentium inclinati sunt, ut requiescerent in Ar,/ et recumberent in finibus Moabitarum.] |
| 16 | Ex eo loco apparuit puteus, super quo locutus est Dominus ad Moysen : Congrega populum, et dabo ei aquam. |
| 17 | Tunc cecinit Israël carmen istud : [Ascendat puteus.] Concinebant : |
| 18 | [Puteus, quem foderunt principes/ et paraverunt duces multitudinis/ in datore legis, et in baculis suis.] De solitudine, Matthana. |
| 19 | De Matthana in Nahaliel : de Nahaliel in Bamoth. |
| 20 | De Bamoth, vallis est in regione Moab, in vertice Phasga, quod respicit contra desertum. |
| 21 | Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens : |
| 22 | Obsecro ut transire mihi liceat per terram tuam : non declinabimus in agros et vineas ; non bibemus aquas ex puteis : via regia gradiemur, donec transeamus terminos tuos. |
| 23 | Qui concedere noluit ut transiret Israël per fines suos : quin potius exercitu congregato, egressus est obviam in desertum, et venit in Jasa, pugnavitque contra eum. |
| 24 | A quo percussus est in ore gladii, et possessa est terra ejus ab Arnon usque Jeboc, et filios Ammon : quia forti præsidio tenebantur termini Ammonitarum. |
| 25 | Tulit ergo Israël omnes civitates ejus, et habitavit in urbibus Amorrhæi, in Hesebon scilicet, et viculis ejus. |
| 26 | Urbs Hesebon fuit Sehon regis Amorrhæi, qui pugnavit contra regem Moab : et tulit omnem terram, quæ ditionis illius fuerat usque Arnon. |
| 27 | Idcirco dicitur in proverbio : [Venite in Hesebon : ædificetur, et construatur civitas Sehon :/ |
| 28 | ignis egressus est de Hesebon, flamma de oppido Sehon,/ et devoravit Ar Moabitarum, et habitatores excelsorum Arnon./ |
| 29 | Væ tibi Moab ; peristi popule Chamos./ Dedit filios ejus in fugam, et filias in captivitatem regi Amorrhæorum Sehon./ |
| 30 | Jugum ipsorum disperiit ad Hesebon usque Dibon :/ lassi pervenerunt in Nophe, et usque Medaba.] |
| 31 | Habitavit itaque Israël in terra Amorrhæi. |
| 32 | Misitque Moyses qui explorarent Jazer : cujus ceperunt viculos, et possederunt habitatores. |
| 33 | Verteruntque se, et ascenderunt per viam Basan, et occurrit eis Og, rex Basan, cum omni populo suo, pugnaturus in Edrai. |
| 34 | Dixitque Dominus ad Moysen : Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi illum, et omnem populum ac terram ejus : faciesque illi sicut fecisti Sehon, regi Amorrhæorum habitatori Hesebon. |
| 35 | Percusserunt igitur et hunc cum filiis suis, universumque populum ejus usque ad internecionem, et possederunt terram illius. |