Numbers 22
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Profectique castrametati sunt in campestribus Moab, ubi trans Jordanem Jericho sita est. |
| 2 | Videns autem Balac filius Sephor omnia quæ fecerat Israël Amorrhæo, |
| 3 | et quod pertimuissent eum Moabitæ, et impetum ejus ferre non possent, |
| 4 | dixit ad majores natu Madian : Ita delebit hic populus omnes, qui in nostris finibus commorantur, quomodo solet bos herbas usque ad radices carpere. Ipse erat eo tempore rex in Moab. |
| 5 | Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent : Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. |
| 6 | Veni igitur, et maledic populo huic, quia fortior me est : si quomodo possim percutere et ejicere eum de terra mea. Novi enim quod benedictus sit cui benedixeris, et maledictus in quem maledicta congesseris. |
| 7 | Perrexeruntque seniores Moab, et majores natu Madian, habentes divinationis pretium in manibus. Cumque venissent ad Balaam, et narrassent ei omnia verba Balac, |
| 8 | ille respondit : Manete hic nocte, et respondebo quidquid mihi dixerit Dominus. Manentibus illis apud Balaam, venit Deus, et ait ad eum : |
| 9 | Quid sibi volunt homines isti apud te ? |
| 10 | Respondit : Balac filius Sephor rex Moabitarum misit ad me, |
| 11 | dicens : Ecce populus qui egressus est de Ægypto, operuit superficiem terræ : veni, et maledic ei, si quomodo possim pugnans abigere eum. |
| 12 | Dixitque Deus ad Balaam : Noli ire cum eis, neque maledicas populo : quia benedictus est. |
| 13 | Qui mane consurgens dixit ad principes : Ite in terram vestram, quia prohibuit me Dominus venire vobiscum. |
| 14 | Reversi principes dixerunt ad Balac : Noluit Balaam venire nobiscum. |
| 15 | Rursum ille multo plures et nobiliores quam ante miserat, misit. |
| 16 | Qui cum venissent ad Balaam, dixerunt : Sic dicit Balac filius Sephor : Ne cuncteris venire ad me : |
| 17 | paratus sum honorare te, et quidquid volueris, dabo tibi : veni, et maledic populo isti. |
| 18 | Respondit Balaam : Si dederit mihi Balac plenam domum suam argenti et auri, non potero immutare verbum Domini Dei mei, ut vel plus, vel minus loquar. |
| 19 | Obsecro ut hic maneatis etiam hac nocte, et scire queam quid mihi rursum respondeat Dominus. |
| 20 | Venit ergo Deus ad Balaam nocte, et ait ei : Si vocare te venerunt homines isti, surge, et vade cum eis : ita dumtaxat, ut quod tibi præcepero, facias. |
| 21 | Surrexit Balaam mane, et strata asina sua profectus est cum eis. |
| 22 | Et iratus est Deus. Stetitque angelus Domini in via contra Balaam, qui insidebat asinæ, et duos pueros habebat secum. |
| 23 | Cernens asina angelum stantem in via, evaginato gladio, avertit se de itinere, et ibat per agrum. Quam cum verberaret Balaam, et vellet ad semitam reducere, |
| 24 | stetit angelus in angustiis duarum maceriarum, quibus vineæ cingebantur. |
| 25 | Quem videns asina, junxit se parieti, et attrivit sedentis pedem. At ille iterum verberabat eam : |
| 26 | et nihilominus angelus ad locum angustum transiens, ubi nec ad dexteram, nec ad sinistram poterat deviare, obvius stetit. |
| 27 | Cumque vidisset asina stantem angelum, concidit sub pedibus sedentis : qui iratus, vehementius cædebat fuste latera ejus. |
| 28 | Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est : Quid feci tibi ? cur percutis me ecce jam tertio ? |
| 29 | Respondit Balaam : Quia commeruisti, et illusisti mihi : utinam haberem gladium, ut te percuterem ! |
| 30 | Dixit asina : Nonne animal tuum sum, cui semper sedere consuevisti usque in præsentem diem ? dic quid simile umquam fecerim tibi. At ille ait : Numquam. |
| 31 | Protinus aperuit Dominus oculos Balaam, et vidit angelum stantem in via, evaginato gladio, adoravitque eum pronus in terram. |
| 32 | Cui angelus : Cur, inquit, tertio verberas asinam tuam ? ego veni ut adversarer tibi, quia perversa est via tua, mihique contraria : |
| 33 | et nisi asina declinasset de via, dans locum resistenti, te occidissem, et illa viveret. |
| 34 | Dixit Balaam : Peccavi, nesciens quod tu stares contra me : et nunc si displicet tibi ut vadam, revertar. |
| 35 | Ait angelus : Vade cum istis, et cave ne aliud quam præcepero tibi loquaris. Ivit igitur cum principibus. |
| 36 | Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon. |
| 37 | Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ? |
| 38 | Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ? |
| 39 | Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat. |
| 40 | Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera. |
| 41 | Mane autem facto, duxit eum ad excelsa Baal, et intuitus est extremam partem populi. |