Numbers 25
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab, |
| 2 | quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At illi comederunt et adoraverunt deos earum. |
| 3 | Initiatusque est Israël Beelphegor : et iratus Dominus, |
| 4 | ait ad Moysen : Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël. |
| 5 | Dixitque Moyses ad judices Israël : Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. |
| 6 | Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. |
| 7 | Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione, |
| 8 | ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël : |
| 9 | et occisi sunt viginti quatuor millia hominum. |
| 10 | Dixitque Dominus ad Moysen : |
| 11 | Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël : quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. |
| 12 | Idcirco loquere ad eum : Ecce do ei pacem fderis mei, |
| 13 | et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum : quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël. |
| 14 | Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. |
| 15 | Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. |
| 16 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 17 | Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos : |
| 18 | quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor. |
| 19 | — |