Numbers 27
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa. |
| 2 | Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fderis, atque dixerunt : |
| 3 | Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium ? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri. |
| 4 | Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini. |
| 5 | Qui dixit ad eum : |
| 6 | Justam rem postulant filiæ Salphaad : da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant. |
| 7 | Ad filios autem Israël loqueris hæc : |
| 8 | Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas. |
| 9 | Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos. |
| 10 | Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus. |
| 11 | Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi. |
| 12 | Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël. |
| 13 | Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron : |
| 14 | quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin. |
| 15 | Cui respondit Moyses : |
| 16 | Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc : |
| 17 | et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore. |
| 18 | Dixitque Dominus ad eum : Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum. |
| 19 | Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine : |
| 20 | et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël. |
| 21 | Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo. |
| 22 | Fecit Moyses ut præceperat Dominus : cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi. |
| 23 | Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus. |