Numbers 28
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Dixit quoque Dominus ad Moysen : |
| 2 | Præcipe filiis Israël, et dices ad eos : Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua. |
| 3 | Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis : agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum : |
| 4 | unum offeretis mane, et alterum ad vesperum : |
| 5 | decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin. |
| 6 | Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini. |
| 7 | Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini. |
| 8 | Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino. |
| 9 | Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba : |
| 10 | quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. |
| 11 | In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos, |
| 12 | et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos : et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes : |
| 13 | et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos : holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino. |
| 14 | Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt : media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt. |
| 15 | Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis. |
| 16 | Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit, |
| 17 | et quintadecima die solemnitas : septem diebus vescentur azymis. |
| 18 | Quarum dies prima venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. |
| 19 | Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : |
| 20 | et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem, |
| 21 | et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos. |
| 22 | Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis, |
| 23 | præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis. |
| 24 | Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum. |
| 25 | Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis : omne opus servile non facietis in eo. |
| 26 | Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit : omne opus servile non facietis in ea. |
| 27 | Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : |
| 28 | atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas, |
| 29 | per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque, |
| 30 | qui mactatur pro expiatione : præter holocaustum sempiternum et liba ejus. |
| 31 | Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis. |