Numbers 29
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. |
| 2 | Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum de armento unum, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem : |
| 3 | et in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, |
| 4 | unam decimam per agnum, qui simul sunt agni septem : |
| 5 | et hircum pro peccato, qui offertur in expiationem populi, |
| 6 | præter holocaustum calendarum cum sacrificiis suis, et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis : eisdem cæremoniis offeretis in odorem suavissimum incensum Domino. |
| 7 | Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras : omne opus servile non facietis in ea. |
| 8 | Offeretisque holocaustum Domino in odorem suavissimum, vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : |
| 9 | et in sacrificiis eorum similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, |
| 10 | decimam decimæ per agnos singulos, qui sunt simul agni septem : |
| 11 | et hircum pro peccato, absque his quæ offerri pro delicto solent in expiationem, et holocaustum sempiternum, cum sacrificio et libaminibus eorum. |
| 12 | Quintadecima vero die mensis septimi, quæ vobis sancta erit atque venerabilis, omne opus servile non facietis in ea, sed celebrabitis solemnitatem Domino septem diebus. |
| 13 | Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento tredecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : |
| 14 | et in libamentis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per vitulos singulos, qui sunt simul vituli tredecim, et duas decimas arieti uno, id est, simul arietibus duobus, |
| 15 | et decimam decimæ agnis singulis, qui sunt simul agni quatuordecim : |
| 16 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, et sacrificio, et libamine ejus. |
| 17 | In die altero offeretis vitulos de armento duodecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : |
| 18 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : |
| 19 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. |
| 20 | Die tertio offeretis vitulos undecim, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : |
| 21 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : |
| 22 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque et libamine ejus. |
| 23 | Die quarto offeretis vitulos decem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : |
| 24 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : |
| 25 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. |
| 26 | Die quinto offeretis vitulos novem, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : |
| 27 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : |
| 28 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. |
| 29 | Die sexto offeretis vitulos octo, arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : |
| 30 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : |
| 31 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. |
| 32 | Die septimo offeretis vitulos septem, et arietes duos, agnos anniculos immaculatos quatuordecim : |
| 33 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : |
| 34 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. |
| 35 | Die octavo, qui est celeberrimus, omne opus servile non facietis, |
| 36 | offerentes holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulum unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem : |
| 37 | sacrificiaque et libamina singulorum, per vitulos, et arietes, et agnos rite celebrabitis : |
| 38 | et hircum pro peccato, absque holocausto sempiterno, sacrificioque ejus et libamine. |
| 39 | Hæc offeretis Domino in solemnitatibus vestris : præter vota et oblationes spontaneas in holocausto, in sacrificio, in libamine, et in hostiis pacificis. |
| 40 | 30:1 Narravitque Moyses filiis Israël omnia quæ ei Dominus imperarat. |