Numbers 30
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | 30:2 Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus : |
| 2 | 30:3 Si quis virorum votum Domino voverit, aut se constrinxerit juramento : non faciet irritum verbum suum, sed omne quod promisit, implebit. |
| 3 | 30:4 Mulier si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quæ est in domo patris sui, et in ætate adhuc puellari : si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum quo obligavit animam suam, et tacuerit, voti rea erit : |
| 4 | 30:5 quidquid pollicita est, et juravit, opere complebit. |
| 5 | 30:6 Sin autem statim ut audierit, contradixerit pater : et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni, eo quod contradixerit pater. |
| 6 | 30:7 Si maritum habuerit, et voverit aliquid, et semel de ore ejus verbum egrediens animam ejus obligaverit juramento : |
| 7 | 30:8 quo die audierit vir, et non contradixerit, voti rea erit, reddetque quodcumque promiserat. |
| 8 | 30:9 Sin autem audiens statim contradixerit, et irritas fecerit pollicitationes ejus, verbaque quibus obstrinxerat animam suam, propitius erit ei Dominus. |
| 9 | 30:10 Vidua et repudiata quidquid voverint, reddent. |
| 10 | 30:11 Uxor in domo viri cum se voto constrinxerit et juramento, |
| 11 | 30:12 si audierit vir, et tacuerit, nec contradixerit sponsioni, reddet quodcumque promiserat. |
| 12 | 30:13 Sin autem extemplo contradixerit, non tenebitur promissionis rea : quia maritus contradixit, et Dominus ei propitius erit. |
| 13 | 30:14 Si voverit, et juramento se constrinxerit, ut per jejunium, vel ceterarum rerum abstinentiam affligat animam suam, in arbitrio viri erit ut faciat, sive non faciat. |
| 14 | 30:15 Quod si audiens vir tacuerit, et in alteram diem distulerit sententiam, quidquid voverat atque promiserat, reddet : quia statim ut audivit, tacuit. |
| 15 | 30:16 Sin autem contradixerit postquam rescivit, portabit ipse iniquitatem ejus. |
| 16 | 30:17 Istæ sunt leges, quas constituit Dominus Moysi inter virum et uxorem, inter patrem et filiam, quæ in puellari adhuc ætate est, vel quæ manet in parentis domo. |
| 17 | — |