Numbers 31
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 2 | Ulciscere prius filios Israël de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum. |
| 3 | Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis. |
| 4 | Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum. |
| 5 | Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam : |
| 6 | quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei. |
| 7 | Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt, |
| 8 | et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio. |
| 9 | Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt : |
| 10 | tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit. |
| 11 | Et tulerunt prædam, et universa quæ ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis, |
| 12 | et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Israël : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho. |
| 13 | Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagogæ, in occursum eorum extra castra. |
| 14 | Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello, |
| 15 | ait : Cur feminas reservastis ? |
| 16 | nonne istæ sunt, quæ deceperunt filios Israël ad suggestionem Balaam, et prævaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ? |
| 17 | ergo cunctos interficite quidquid est generis masculini, etiam in parvulis : et mulieres, quæ noverunt viros in coitu, jugulate : |
| 18 | puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis : |
| 19 | et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo. |
| 20 | Et de omni præda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia præparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur. |
| 21 | Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est præceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi : |
| 22 | aurum, et argentum, et æs, et ferrum, et plumbum, et stannum, |
| 23 | et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur : |
| 24 | et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis. |
| 25 | Dixit quoque Dominus ad Moysen : |
| 26 | Tollite summam eorum quæ capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi : |
| 27 | dividesque ex æquo prædam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem. |
| 28 | Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus, |
| 29 | et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primitiæ Domini sunt. |
| 30 | Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. |
| 31 | Feceruntque Moyses et Eleazar sicut præceperat Dominus. |
| 32 | Fuit autem præda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia, |
| 33 | boum septuaginta duo millia, |
| 34 | asinorum sexaginta millia et mille : |
| 35 | animæ hominum sexus feminei, quæ non cognoverant viros, triginta duo millia. |
| 36 | Dataque est media pars his qui in prælio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingentæ : |
| 37 | e quibus in partem Domini supputatæ sunt oves sexcentæ septuaginta quinque : |
| 38 | et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo : |
| 39 | de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus : |
| 40 | de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta duæ animæ. |
| 41 | Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum, |
| 42 | ex media parte filiorum Israël, quam separaverat his qui in prælio fuerant. |
| 43 | De media vero parte, quæ contigerat reliquæ multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis, |
| 44 | et de bobus triginta sex millibus, |
| 45 | et de asinis triginta millibus quingentis, |
| 46 | et de hominibus sedecim millibus, |
| 47 | tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut præceperat Dominus. |
| 48 | Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt : |
| 49 | Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit. |
| 50 | Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in præda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murænulas, ut depreceris pro nobis Dominum. |
| 51 | Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus, |
| 52 | pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus. |
| 53 | Unusquisque enim quod in præda rapuerat, suum erat. |
| 54 | Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Israël coram Domino. |