Numbers 35
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæc quoque locutus est Dominus ad Moysen in campestribus Moab supra Jordanem, contra Jericho : |
| 2 | Præcipe filiis Israël ut dent Levitis de possessionibus suis |
| 3 | urbes ad habitandum, et suburbana earum per circuitum : ut ipsi in oppidis maneant, et suburbana sint pecoribus ac jumentis : |
| 4 | quæ a muris civitatum forinsecus, per circuitum, mille passuum spatio tendentur. |
| 5 | Contra orientem duo millia erunt cubiti, et contra meridiem similiter erunt duo millia : ad mare quoque, quod respicit ad occidentem, eadem mensura erit, et septentrionalis plaga æquali termino finietur, eruntque urbes in medio, et foris suburbana. |
| 6 | De ipsis autem oppidis, quæ Levitis dabitis, sex erunt in fugitivorum auxilia separata, ut fugiat ad ea qui fuderit sanguinem : et exceptis his, alia quadraginta duo oppida, |
| 7 | id est, simul quadraginta octo cum suburbanis suis. |
| 8 | Ipsæque urbes, quæ dabuntur de possessionibus filiorum Israël, ab his qui plus habent, plures auferentur : et qui minus, pauciores : singuli juxta mensuram hæreditatis suæ dabunt oppida Levitis. |
| 9 | Ait Dominus ad Moysen : |
| 10 | Loquere filiis Israël, et dices ad eos : Quando transgressi fueritis Jordanem in terram Chanaan, |
| 11 | decernite quæ urbes esse debeant in præsidia fugitivorum, qui nolentes sanguinem fuderint : |
| 12 | in quibus cum fuerit profugus, cognatus occisi non poterit eum occidere, donec stet in conspectu multitudinis, et causa illius judicetur. |
| 13 | De ipsis autem urbibus, quæ ad fugitivorum subsidia separantur, |
| 14 | tres erunt trans Jordanem, et tres in terra Chanaan, |
| 15 | tam filiis Israël quam advenis atque peregrinis, ut confugiat ad eas qui nolens sanguinem fuderit. |
| 16 | Si quis ferro percusserit, et mortuus fuerit qui percussus est, reus erit homicidii, et ipse morietur. |
| 17 | Si lapidem jecerit, et ictus occubuerit, similiter punietur. |
| 18 | Si ligno percussus interierit, percussoris sanguine vindicabitur. |
| 19 | Propinquus occisi, homicidam interficiet : statim ut apprehenderit eum, interficiet. |
| 20 | Si per odium quis hominem impulerit, vel jecerit quippiam in eum per insidias : |
| 21 | aut cum esset inimicus, manu percusserit, et ille mortuus fuerit : percussor homicidii reus erit : cognatus occisi statim ut invenerit eum, jugulabit. |
| 22 | Quod si fortuitu, et absque odio |
| 23 | et inimicitiis quidquam horum fecerit, |
| 24 | et hoc audiente populo fuerit comprobatum, atque inter percussorem et propinquum sanguinis quæstio ventilata : |
| 25 | liberabitur innocens de ultoris manu, et reducetur per sententiam in urbem, ad quam confugerat, manebitque ibi, donec sacerdos magnus, qui oleo sancto unctus est, moriatur. |
| 26 | Si interfector extra fines urbium, quæ exulibus deputatæ sunt, |
| 27 | fuerit inventus, et percussus ab eo qui ultor est sanguinis : absque noxa erit qui eum occiderit. |
| 28 | Debuerat enim profugus usque ad mortem pontificis in urbe residere. Postquam autem ille obierit, homicida revertetur in terram suam. |
| 29 | Hæc sempiterna erunt, et legitima in cunctis habitationibus vestris. |
| 30 | Homicida sub testibus punietur : ad unius testimonium nullus condemnabitur. |
| 31 | Non accipietis pretium ab eo qui reus est sanguinis, statim et ipse morietur. |
| 32 | Exules et profugi ante mortem pontificis nullo modo in urbes suas reverti poterunt, |
| 33 | ne polluatis terram habitationis vestræ, quæ insontium cruore maculatur : nec aliter expiari potest, nisi per ejus sanguinem, qui alterius sanguinem fuderit. |
| 34 | Atque ita emundabitur vestra possessio me commorante vobiscum. Ego enim sum Dominus qui habito inter filios Israël. |