Numbers 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. |
| 2 | Et hæc nomina filiorum Aaron : primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. |
| 3 | Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. |
| 4 | Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis : functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. |
| 5 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 6 | Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, |
| 7 | et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, |
| 8 | et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. |
| 9 | Dabisque dono Levitas |
| 10 | Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. |
| 11 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 12 | Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei. |
| 13 | Meum est enim omne primogenitum : ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël : ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. |
| 14 | Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens : |
| 15 | Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra. |
| 16 | Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus, |
| 17 | et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. |
| 18 | Filii Gerson : Lebni et Semei. |
| 19 | Filii Caath : Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. |
| 20 | Filii Merari : Moholi et Musi. |
| 21 | De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica : |
| 22 | quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. |
| 23 | Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem, |
| 24 | sub principe Eliasaph filio Laël. |
| 25 | Et habebunt excubias in tabernaculo fderis, |
| 26 | ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fderis, et cortinas atrii : tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. |
| 27 | Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. |
| 28 | Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, |
| 29 | et castrametabuntur ad meridianam plagam. |
| 30 | Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel : |
| 31 | et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. |
| 32 | Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. |
| 33 | At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua : |
| 34 | omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. |
| 35 | Princeps eorum Suriel filius Abihaiel : in plaga septentrionali castrametabuntur. |
| 36 | Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent : |
| 37 | columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. |
| 38 | Castrametabuntur ante tabernaculum fderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur. |
| 39 | Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia. |
| 40 | Et ait Dominus ad Moysen : Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. |
| 41 | Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël : ego sum Dominus : et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. |
| 42 | Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël : |
| 43 | et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. |
| 44 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 45 | Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. |
| 46 | In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, |
| 47 | accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos) : |
| 48 | dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. |
| 49 | Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, |
| 50 | pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii : |
| 51 | et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus. |