Numbers 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 2 | Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo : |
| 3 | tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. |
| 4 | Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. |
| 5 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 6 | Loquere ad filios Israël : Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, |
| 7 | confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. |
| 8 | Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia. |
| 9 | Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent : |
| 10 | et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. |
| 11 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 12 | Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens |
| 13 | dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro : |
| 14 | si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur : |
| 15 | adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ : non fundet super eam oleum, nec imponet thus : quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium. |
| 16 | Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, |
| 17 | assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam. |
| 18 | Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ : ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. |
| 19 | Adjurabitque eam, et dicet : Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. |
| 20 | Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro : |
| 21 | his maledictionibus subjacebis : det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo : putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. |
| 22 | Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier : Amen, amen. |
| 23 | Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, |
| 24 | et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit, |
| 25 | tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius : |
| 26 | pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare : et sic potum det mulieri aquas amarissimas. |
| 27 | Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur : eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. |
| 28 | Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. |
| 29 | Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, |
| 30 | maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt : |
| 31 | maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam. |