Numbers 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 2 | Loquere ad filios Israël, et dices ad eos : Vir, sive mulier, cum fecerint votum ut sanctificentur, et se voluerint Domino consecrare : |
| 3 | a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent : uvas recentes siccasque non comedent |
| 4 | cunctis diebus quibus ex voto Domino consecrantur : quidquid ex vinea esse potest, ab uva passa usque ad acinum non comedent. |
| 5 | Omni tempore separationis suæ novacula non transibit per caput ejus usque ad completum diem, quo Domino consecratur. Sanctus erit, crescente cæsarie capitis ejus. |
| 6 | Omni tempore consecrationis suæ, super mortuum non ingredietur, |
| 7 | nec super patris quidem et matris et fratris sororisque funere contaminabitur, quia consecratio Dei sui super caput ejus est. |
| 8 | Omnibus diebus separationis suæ sanctus erit Domino. |
| 9 | Sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo, polluetur caput consecrationis ejus : quod radet illico in eadem die purgationis suæ, et rursum septima. |
| 10 | In octava autem die offeret duos turtures, vel duos pullos columbæ sacerdoti in introitu fderis testimonii. |
| 11 | Facietque sacerdos unum pro peccato, et alterum in holocaustum, et deprecabitur pro eo, quia peccavit super mortuo : sanctificabitque caput ejus in die illo : |
| 12 | et consecrabit Domino dies separationis illius, offerens agnum anniculum pro peccato : ita tamen ut dies priores irriti fiant, quoniam polluta est sanctificatio ejus. |
| 13 | Ista est lex consecrationis. Cum dies, quos ex voto decreverat, complebuntur, adducet eum ad ostium tabernaculi fderis, |
| 14 | et offeret oblationes ejus Domino, agnum anniculum immaculatum in holocaustum, et ovem anniculam immaculatam pro peccato, et arietem immaculatum, hostiam pacificam, |
| 15 | canistrum quoque panum azymorum qui conspersi sint oleo, et lagana absque fermento uncta oleo, ac libamina singulorum : |
| 16 | quæ offeret sacerdos coram Domino, et faciet tam pro peccato, quam in holocaustum. |
| 17 | Arietem vero immolabit hostiam pacificam Domino, offerens simul canistrum azymorum, et libamenta quæ ex more debentur. |
| 18 | Tunc radetur nazaræus ante ostium tabernaculi fderis cæsarie consecrationis suæ : tolletque capillos ejus, et ponet super ignem, qui est suppositus sacrificio pacificorum : |
| 19 | et armum coctum arietis, tortamque absque fermento unam de canistro, et laganum azymum unum, et tradet in manus nazaræi, postquam rasum fuerit caput ejus. |
| 20 | Susceptaque rursum ab eo, elevabit in conspectu Domini : et sanctificata sacerdotis erunt, sicut pectusculum, quod separari jussum est, et femur. Post hæc, potest bibere nazaræus vinum. |
| 21 | Ista est lex nazaræi, cum voverit oblationem suam Domino tempore consecrationis suæ, exceptis his, quæ invenerit manus ejus : juxta quod mente devoverat, ita faciet ad perfectionem sanctificationis suæ. |
| 22 | Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : |
| 23 | Loquere Aaron et filiis ejus : Sic benedicetis filiis Israël, et dicetis eis : |
| 24 | Benedicat tibi Dominus, et custodiat te. |
| 25 | Ostendat Dominus faciem suam tibi, et misereatur tui. |
| 26 | Convertat Dominus vultum suum ad te, et det tibi pacem. |
| 27 | Invocabuntque nomen meum super filios Israël, et ego benedicam eis. |