Numbers 7
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus : |
| 2 | obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, |
| 3 | munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. |
| 4 | Ait autem Dominus ad Moysen : |
| 5 | Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. |
| 6 | Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. |
| 7 | Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. |
| 8 | Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. |
| 9 | Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves : quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris. |
| 10 | Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare. |
| 11 | Dixitque Dominus ad Moysen : Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris. |
| 12 | Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda : |
| 13 | fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 14 | mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso : |
| 15 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 16 | hircumque pro peccato : |
| 17 | et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab. |
| 18 | Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar, |
| 19 | acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 20 | mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso : |
| 21 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 22 | hircumque pro peccato : |
| 23 | et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar. |
| 24 | Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, |
| 25 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 26 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : |
| 27 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 28 | hircumque pro peccato : |
| 29 | et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon. |
| 30 | Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, |
| 31 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 32 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : |
| 33 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 34 | hircumque pro peccato : |
| 35 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur. |
| 36 | Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, |
| 37 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 38 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : |
| 39 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 40 | hircumque pro peccato : |
| 41 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. |
| 42 | Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, |
| 43 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 44 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : |
| 45 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 46 | hircumque pro peccato : |
| 47 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel. |
| 48 | Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, |
| 49 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 50 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : |
| 51 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 52 | hircumque pro peccato : |
| 53 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud. |
| 54 | Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, |
| 55 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 56 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : |
| 57 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 58 | hircumque pro peccato : |
| 59 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. |
| 60 | Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, |
| 61 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 62 | et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : |
| 63 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 64 | hircumque pro peccato : |
| 65 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. |
| 66 | Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai, |
| 67 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 68 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : |
| 69 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 70 | hircumque pro peccato : |
| 71 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. |
| 72 | Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, |
| 73 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium : |
| 74 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : |
| 75 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 76 | hircumque pro peccato : |
| 77 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran. |
| 78 | Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan, |
| 79 | obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificium : |
| 80 | mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso : |
| 81 | bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum : |
| 82 | hircumque pro peccato : |
| 83 | et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan. |
| 84 | Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est : acetabula argentea duodecim : phialæ argenteæ duodecim : mortariola aurea duodecim : |
| 85 | ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala : id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii : |
| 86 | mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii : id est, simul auri sicli centum viginti : |
| 87 | boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum : hirci duodecim pro peccato. |
| 88 | In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. |
| 89 | Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei. |