Philemon 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus vinctus Christi Jesu, et Timotheus frater, Philemoni dilecto, et adjutori nostro, |
| 2 | et Appiæ sorori carissimæ, et Archippo commilitoni nostro, et ecclesiæ, quæ in domo tua est. |
| 3 | Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 4 | Gratias ago Deo meo, semper memoriam tui faciens in orationibus meis, |
| 5 | audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos : |
| 6 | ut communicatio fidei tuæ evidens fiat in agnitione omnis operis boni, quod est in vobis in Christo Jesu. |
| 7 | Gaudium enim magnum habui, et consolationem in caritate tua : quia viscera sanctorum requieverunt per te, frater. |
| 8 | Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet : |
| 9 | propter caritatem magis obsecro, cum sis talis, ut Paulus senex, nunc autem et vinctus Jesu Christi : |
| 10 | obsecro te pro meo filio, quem genui in vinculis, Onesimo, |
| 11 | qui tibi aliquando inutilis fuit, nunc autem et mihi et tibi utilis, |
| 12 | quem remisi tibi. Tu autem illum, ut mea viscera, suscipe : |
| 13 | quem ego volueram mecum detinere, ut pro te mihi ministraret in vinculis Evangelii : |
| 14 | sine consilio autem tuo nihil volui facere, uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset, sed voluntarium. |
| 15 | Forsitan enim ideo discessit ad horam a te, ut æternum illum reciperes : |
| 16 | jam non ut servum, sed pro servo carissimum fratrem, maxime mihi : quanto autem magis tibi et in carne, et in Domino ? |
| 17 | Si ergo habes me socium, suscipe illum sicut me : |
| 18 | si autem aliquid nocuit tibi, aut debet, hoc mihi imputa. |
| 19 | Ego Paulus scripsi mea manu : ego reddam, ut non dicam tibi, quod et teipsum mihi debes : |
| 20 | ita, frater. Ego te fruar in Domino : refice viscera mea in Domino. |
| 21 | Confidens in obedientia tua scripsi tibi : sciens quoniam et super id, quod dico, facies. |
| 22 | Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis. |
| 23 | Salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Jesu, |
| 24 | Marcus, Aristarchus, Demas, et Lucas, adjutores mei. |
| 25 | Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. |