Philippians 1
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Paulus et Timotheus, servi Jesu Christi, omnibus sanctis in Christo Jesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconibus. |
| 2 | Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. |
| 3 | Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri, |
| 4 | semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis, cum gaudio deprecationem faciens, |
| 5 | super communicatione vestra in Evangelio Christi a prima die usque nunc. |
| 6 | Confidens hoc ipsum, quia qui cpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu : |
| 7 | sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis : eo quod habeam vos in corde, et in vinculis meis, et in defensione, et confirmatione Evangelii, socios gaudii mei omnes vos esse. |
| 8 | Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. |
| 9 | Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia, et in omni sensu : |
| 10 | ut probetis potiora, ut sitis sinceri, et sine offensa in diem Christi, |
| 11 | repleti fructu justitiæ per Jesum Christum, in gloriam et laudem Dei. |
| 12 | Scire autem vos volo fratres, quia quæ circa me sunt, magis ad profectum venerunt Evangelii : |
| 13 | ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio, et in ceteris omnibus, |
| 14 | et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius auderent sine timore verbum Dei loqui. |
| 15 | Quidam quidem et propter invidiam et contentionem : quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant : |
| 16 | quidam ex caritate, scientes quoniam in defensionem Evangelii positus sum. |
| 17 | Quidam autem ex contentione Christum annuntiant non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis. |
| 18 | Quid enim ? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur : et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. |
| 19 | Scio enim quia hoc mihi proveniet ad salutem, per vestram orationem, et subministrationem Spiritus Jesu Christi, |
| 20 | secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. |
| 21 | Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum. |
| 22 | Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro. |
| 23 | Coarctor autem e duobus : desiderium habens dissolvi, et esse cum Christo, multo magis melius : |
| 24 | permanere autem in carne, necessarium propter vos. |
| 25 | Et hoc confidens scio quia manebo, et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum, et gaudium fidei : |
| 26 | ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me, per meum adventum iterum ad vos. |
| 27 | Tantum digne Evangelio Christi conversamini : ut sive cum venero, et videro vos, sive absens audiam de vobis, quia statis in uno spiritu unanimes, collaborantes fidei Evangelii : |
| 28 | et in nullo terreamini ab adversariis : quæ illis est causa perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo : |
| 29 | quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini : |
| 30 | idem certamen habentes, quale et vidistis in me, et nunc audistis de me. |