Philippians 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis : |
| 2 | implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes, |
| 3 | nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes, |
| 4 | non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum. |
| 5 | Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu : |
| 6 | qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo : |
| 7 | sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. |
| 8 | Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. |
| 9 | Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen : |
| 10 | ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum, |
| 11 | et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris. |
| 12 | Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini. |
| 13 | Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate. |
| 14 | Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus : |
| 15 | ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo, |
| 16 | verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi. |
| 17 | Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis. |
| 18 | Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi. |
| 19 | Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. |
| 20 | Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit. |
| 21 | Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi. |
| 22 | Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio. |
| 23 | Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. |
| 24 | Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito. |
| 25 | Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos : |
| 26 | quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum. |
| 27 | Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem. |
| 28 | Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim. |
| 29 | Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ; |
| 30 | quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium. |