Philippians 3
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribere, mihi quidem non pigrum, vobis autem necessarium. |
| 2 | Videte canes, videte malos operarios, videte concisionem. |
| 3 | Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu servimus Deo, et gloriamur in Christo Jesu, et non in carne fiduciam habentes, |
| 4 | quamquam ego habeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, ego magis, |
| 5 | circumcisus octavo die, ex genere Israël, de tribu Benjamin, Hebræus ex Hebræis, secundum legem pharisæus, |
| 6 | secundum æmulationem persequens Ecclesiam Dei, secundum justitiam, quæ in lege est, conversatus sine querela. |
| 7 | Sed quæ mihi fuerunt lucra, hæc arbitratus sum propter Christum detrimenta. |
| 8 | Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei : propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam, |
| 9 | et inveniar in illo non habens meam justitiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu : quæ ex Deo est justitia in fide, |
| 10 | ad cognoscendum illum, et virtutem resurrectionis ejus, et societatem passionum illius : configuratus morti ejus : |
| 11 | si quo modo occurram ad resurrectionem, quæ est ex mortuis : |
| 12 | non quod jam acceperim, aut jam perfectus sim : sequor autem, si quomodo comprehendam in quo et comprehensus sum a Christo Jesu. |
| 13 | Fratres, ego me non arbitror comprehendisse. Unum autem, quæ quidem retro sunt obliviscens, ad ea vero quæ sunt priora, extendens meipsum, |
| 14 | ad destinatum persequor, ad bravium supernæ vocationis Dei in Christo Jesu. |
| 15 | Quicumque ergo perfecti sumus, hoc sentiamus : et si quid aliter sapitis, et hoc vobis Deus revelabit. |
| 16 | Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula. |
| 17 | Imitatores mei estote, fratres, et observate eos qui ita ambulant, sicut habetis formam nostram. |
| 18 | Multi enim ambulant, quos sæpe dicebam vobis (nunc autem et flens dico) inimicos crucis Christi : |
| 19 | quorum finis interitus : quorum Deus venter est : et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt. |
| 20 | Nostra autem conversatio in cælis est : unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, |
| 21 | qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ, secundum operationem, qua etiam possit subjicere sibi omnia. |