Philippians 4
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea : sic state in Domino, carissimi. |
| 2 | Evodiam rogo, et Syntychen deprecor, idipsum sapere in Domino. |
| 3 | Etiam rogo et te, germane compar, adjuva illas, quæ mecum laboraverunt in Evangelio cum Clemente, et ceteris adjutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitæ. |
| 4 | Gaudete in Domino semper : iterum dico gaudete. |
| 5 | Modestia vestra nota sit omnibus hominibus : Dominus prope est. |
| 6 | Nihil solliciti sitis : sed in omni oratione, et obsecratione, cum gratiarum actione petitiones vestræ innotescant apud Deum. |
| 7 | Et pax Dei, quæ exuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras in Christo Jesu. |
| 8 | De cetero fratres, quæcumque sunt vera, quæcumque pudica, quæcumque justa, quæcumque sancta, quæcumque amabilia, quæcumque bonæ famæ, siqua virtus, siqua laus disciplinæ, hæc cogitate. |
| 9 | Quæ et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hæc agite : et Deus pacis erit vobiscum. |
| 10 | Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire, sicut et sentiebatis : occupati autem eratis. |
| 11 | Non quasi propter penuriam dico : ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse. |
| 12 | Scio et humiliari, scio et abundare (ubique et in omnibus institutus sum) : et satiari, et esurire, et abundare, et penuriam pati. |
| 13 | Omnia possum in eo qui me confortat. |
| 14 | Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ. |
| 15 | Scitis autem et vos Philippenses, quod in principio Evangelii, quando profectus sum a Macedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vos soli : |
| 16 | quia et Thessalonicam semel et bis in usum mihi misistis. |
| 17 | Non quia quæro datum, sed requiro fructum abundantem in ratione vestra. |
| 18 | Habeo autem omnia, et abundo : repletus sum, acceptis ab Epaphrodito quæ misistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo. |
| 19 | Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in Christo Jesu. |
| 20 | Deo autem et Patri nostro gloria in sæcula sæculorum. Amen. |
| 21 | Salutate omnem sanctum in Christo Jesu. |
| 22 | Salutant vos, qui mecum sunt, fratres. Salutant vos omnes sancti, maxime autem qui de Cæsaris domo sunt. |
| 23 | Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro. Amen. |