Codex Sacra scripture, aligned

Proverbs 13

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 12 14 →
vClementine1592
1 [Filius sapiens doctrina patris ;/ qui autem illusor est non audit cum arguitur./
2 De fructu oris sui homo satiabitur bonis :/ anima autem prævaricatorum iniqua./
3 Qui custodit os suum custodit animam suam ;/ qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala./
4 Vult et non vult piger ;/ anima autem operantium impinguabitur./
5 Verbum mendax justus detestabitur ;/ impius autem confundit, et confundetur./
6 Justitia custodit innocentis viam,/ impietas autem peccatorem supplantat.]
7 [Est quasi dives, cum nihil habeat,/ et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit./
8 Redemptio animæ viri divitiæ suæ ;/ qui autem pauper est, increpationem non sustinet./
9 Lux justorum lætificat :/ lucerna autem impiorum extinguetur./
10 Inter superbos semper jurgia sunt ;/ qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia./
11 Substantia festinata minuetur ;/ quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur./
12 Spes quæ differtur affligit animam ;/ lignum vitæ desiderium veniens.]
13 [Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat ;/ qui autem timet præceptum, in pace versabitur./ Animæ dolosæ errant in peccatis :/ justi autem misericordes sunt, et miserantur./
14 Lex sapientis fons vitæ,/ ut declinet a ruina mortis./
15 Doctrina bona dabit gratiam ;/ in itinere contemptorum vorago./
16 Astutus omnia agit cum consilio ;/ qui autem fatuus est aperit stultitiam./
17 Nuntius impii cadet in malum ;/ legatus autem fidelis, sanitas./
18 Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;/ qui autem acquiescit arguenti glorificabitur./
19 Desiderium si compleatur delectat animam ;/ detestantur stulti eos qui fugiunt mala./
20 Qui cum sapientibus graditur sapiens erit ;/ amicus stultorum similis efficietur.]
21 [Peccatores persequitur malum,/ et justis retribuentur bona./
22 Bonus reliquit hæredes filios et nepotes,/ et custoditur justo substantia peccatoris./
23 Multi cibi in novalibus patrum,/ et aliis congregantur absque judicio./
24 Qui parcit virgæ odit filium suum ;/ qui autem diligit illum instanter erudit./
25 Justus comedit et replet animam suam ;/ venter autem impiorum insaturabilis.]
26
27
28