Proverbs 14
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Sapiens mulier ædificat domum suam ;/ insipiens exstructam quoque manibus destruet./ |
| 2 | Ambulans recto itinere, et timens Deum,/ despicitur ab eo qui infami graditur via./ |
| 3 | In ore stulti virga superbiæ ;/ labia autem sapientium custodiunt eos./ |
| 4 | Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est ;/ ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis./ |
| 5 | Testis fidelis non mentitur ;/ profert autem mendacium dolosus testis./ |
| 6 | Quærit derisor sapientiam, et non invenit ;/ doctrina prudentium facilis./ |
| 7 | Vade contra virum stultum,/ et nescit labia prudentiæ./ |
| 8 | Sapientia callidi est intelligere viam suam,/ et imprudentia stultorum errans./ |
| 9 | Stultus illudet peccatum,/ et inter justos morabitur gratia./ |
| 10 | Cor quod novit amaritudinem animæ suæ,/ in gaudio ejus non miscebitur extraneus./ |
| 11 | Domus impiorum delebitur :/ tabernacula vero justorum germinabunt./ |
| 12 | Est via quæ videtur homini justa,/ novissima autem ejus deducunt ad mortem./ |
| 13 | Risus dolore miscebitur,/ et extrema gaudii luctus occupat./ |
| 14 | Viis suis replebitur stultus,/ et super eum erit vir bonus.] |
| 15 | [Innocens credit omni verbo ;/ astutus considerat gressus suos./ Filio doloso nihil erit boni ;/ servo autem sapienti prosperi erunt actus,/ et dirigetur via ejus./ |
| 16 | Sapiens timet, et declinat a malo ;/ stultus transilit, et confidit./ |
| 17 | Impatiens operabitur stultitiam,/ et vir versutus odiosus est./ |
| 18 | Possidebunt parvuli stultitiam,/ et exspectabunt astuti scientiam./ |
| 19 | Jacebunt mali ante bonos,/ et impii ante portas justorum./ |
| 20 | Etiam proximo suo pauper odiosus erit :/ amici vero divitum multi./ |
| 21 | Qui despicit proximum suum peccat ;/ qui autem miseretur pauperis beatus erit./ Qui credit in Domino misericordiam diligit./ |
| 22 | Errant qui operantur malum ;/ misericordia et veritas præparant bona./ |
| 23 | In omni opere erit abundantia ;/ ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas./ |
| 24 | Corona sapientium divitiæ eorum ;/ fatuitas stultorum imprudentia./ |
| 25 | Liberat animas testis fidelis,/ et profert mendacia versipellis.] |
| 26 | [In timore Domini fiducia fortitudinis,/ et filiis ejus erit spes./ |
| 27 | Timor Domini fons vitæ,/ ut declinent a ruina mortis./ |
| 28 | In multitudine populi dignitas regis,/ et in paucitate plebis ignominia principis./ |
| 29 | Qui patiens est multa gubernatur prudentia ;/ qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam./ |
| 30 | Vita carnium sanitas cordis ;/ putredo ossium invidia./ |
| 31 | Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus ;/ honorat autem eum qui miseretur pauperis./ |
| 32 | In malitia sua expelletur impius :/ sperat autem justus in morte sua./ |
| 33 | In corde prudentis requiescit sapientia,/ et indoctos quosque erudiet./ |
| 34 | Justitia elevat gentem ;/ miseros autem facit populos peccatum./ |
| 35 | Acceptus est regi minister intelligens ;/ iracundiam ejus inutilis sustinebit.] |
| 36 | — |