Codex Sacra scripture, aligned

Proverbs 16

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 15 17 →
vClementine1592
1 [Hominis est animam præparare,/ et Domini gubernare linguam./
2 Omnes viæ hominis patent oculis ejus ;/ spirituum ponderator est Dominus./
3 Revela Domino opera tua,/ et dirigentur cogitationes tuæ./
4 Universa propter semetipsum operatus est Dominus ;/ impium quoque ad diem malum./
5 Abominatio Domini est omnis arrogans ;/ etiamsi manus ad manum fuerit, non est innocens./ Initium viæ bonæ facere justitiam ;/ accepta est autem apud Deum magis quam immolare hostias./
6 Misericordia et veritate redimitur iniquitas,/ et in timore Domini declinatur a malo./
7 Cum placuerint Domino viæ hominis,/ inimicos quoque ejus convertet ad pacem./
8 Melius est parum cum justitia/ quam multi fructus cum iniquitate./
9 Cor hominis disponit viam suam,/ sed Domini est dirigere gressus ejus.]
10 [Divinatio in labiis regis ;/ in judicio non errabit os ejus./
11 Pondus et statera judicia Domini sunt,/ et opera ejus omnes lapides sacculi./
12 Abominabiles regi qui agunt impie,/ quoniam justitia firmatur solium./
13 Voluntas regum labia justa ;/ qui recta loquitur diligetur./
14 Indignatio regis nuntii mortis,/ et vir sapiens placabit eam./
15 In hilaritate vultus regis vita,/ et clementia ejus quasi imber serotinus.]
16 [Posside sapientiam, quia auro melior est,/ et acquire prudentiam, quia pretiosior est argento./
17 Semita justorum declinat mala ;/ custos animæ suæ servat viam suam./
18 Contritionem præcedit superbia,/ et ante ruinam exaltatur spiritus./
19 Melius est humiliari cum mitibus/ quam dividere spolia cum superbis./
20 Eruditus in verbo reperiet bona,/ et qui sperat in Domino beatus est./
21 Qui sapiens est corde appellabitur prudens,/ et qui dulcis eloquio majora percipiet./
22 Fons vitæ eruditio possidentis ;/ doctrina stultorum fatuitas.]
23 [Cor sapientis erudiet os ejus,/ et labiis ejus addet gratiam./
24 Favus mellis composita verba ;/ dulcedo animæ sanitas ossium./
25 Est via quæ videtur homini recta,/ et novissima ejus ducunt ad mortem./
26 Anima laborantis laborat sibi,/ quia compulit eum os suum./
27 Vir impius fodit malum,/ et in labiis ejus ignis ardescit./
28 Homo perversus suscitat lites,/ et verbosus separat principes./
29 Vir iniquus lactat amicum suum,/ et ducit eum per viam non bonam./
30 Qui attonitis oculis cogitat prava,/ mordens labia sua perficit malum./
31 Corona dignitatis senectus,/ quæ in viis justitiæ reperietur./
32 Melior est patiens viro forti,/ et qui dominatur animo suo expugnatore urbium./
33 Sortes mittuntur in sinum,/ sed a Domino temperantur.]
34
35