Proverbs 19
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua/ quam dives torquens labia sua, et insipiens./ |
| 2 | Ubi non est scientia animæ, non est bonum,/ et qui festinus est pedibus offendet./ |
| 3 | Stultitia hominis supplantat gressus ejus,/ et contra Deum fervet animo suo./ |
| 4 | Divitiæ addunt amicos plurimos ;/ a paupere autem et hi quos habuit separantur./ |
| 5 | Testis falsus non erit impunitus,/ et qui mendacia loquitur non effugiet./ |
| 6 | Multi colunt personam potentis,/ et amici sunt dona tribuentis./ |
| 7 | Fratres hominis pauperis oderunt eum ;/ insuper et amici procul recesserunt ab eo.]\ [Qui tantum verba sectatur nihil habebit ;/ |
| 8 | qui autem possessor est mentis diligit animam suam,/ et custos prudentiæ inveniet bona./ |
| 9 | Falsus testis non erit impunitus,/ et qui loquitur mendacia peribit./ |
| 10 | Non decent stultum deliciæ,/ nec servum dominari principibus./ |
| 11 | Doctrina viri per patientiam noscitur,/ et gloria ejus est iniqua prætergredi./ |
| 12 | Sicut fremitus leonis, ita et regis ira,/ et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus./ |
| 13 | Dolor patris filius stultus,/ et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier./ |
| 14 | Domus et divitiæ dantur a parentibus ;/ a Domino autem proprie uxor prudens./ |
| 15 | Pigredo immittit soporem,/ et anima dissoluta esuriet./ |
| 16 | Qui custodit mandatum custodit animam suam ;/ qui autem negligit viam suam mortificabitur./ |
| 17 | Fneratur Domino qui miseretur pauperis,/ et vicissitudinem suam reddet ei./ |
| 18 | Erudi filium tuum ; ne desperes :/ ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam./ |
| 19 | Qui impatiens est sustinebit damnum,/ et cum rapuerit, aliud apponet./ |
| 20 | Audi consilium, et suscipe disciplinam,/ ut sis sapiens in novissimis tuis./ |
| 21 | Multæ cogitationes in corde viri ;/ voluntas autem Domini permanebit./ |
| 22 | Homo indigens misericors est,/ et melior est pauper quam vir mendax./ |
| 23 | Timor Domini ad vitam,/ et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.] |
| 24 | [Abscondit piger manum suam sub ascella,/ nec ad os suum applicat eam./ |
| 25 | Pestilente flagellato stultus sapientior erit ;/ si autem corripueris sapientem, intelliget disciplinam./ |
| 26 | Qui affligit patrem, et fugat matrem,/ ignominiosus est et infelix./ |
| 27 | Non cesses, fili, audire doctrinam,/ nec ignores sermones scientiæ./ |
| 28 | Testis iniquus deridet judicium,/ et os impiorum devorat iniquitatem./ |
| 29 | Parata sunt derisoribus judicia,/ et mallei percutientes stultorum corporibus.] |