Codex Sacra scripture, aligned

Proverbs 20

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 19 21 →
vClementine1592
1 [Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas :/ quicumque his delectatur non erit sapiens./
2 Sicut rugitus leonis, ita et terror regis :/ qui provocat eum peccat in animam suam./
3 Honor est homini qui separat se a contentionibus ;/ omnes autem stulti miscentur contumeliis./
4 Propter frigus piger arare noluit ;/ mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi./
5 Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ;/ sed homo sapiens exhauriet illud./
6 Multi homines misericordes vocantur ;/ virum autem fidelem quis inveniet ?]
7 [Justus qui ambulat in simplicitate sua/ beatos post se filios derelinquet./
8 Rex qui sedet in solio judicii/ dissipat omne malum intuitu suo./
9 Quis potest dicere : Mundum est cor meum ;/ purus sum a peccato ?/
10 Pondus et pondus, mensura et mensura :/ utrumque abominabile est apud Deum./
11 Ex studiis suis intelligitur puer,/ si munda et recta sint opera ejus./
12 Aurem audientem, et oculum videntem :/ Dominus fecit utrumque./
13 Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat :/ aperi oculos tuos, et saturare panibus./
14 Malum est, malum est, dicit omnis emptor ;/ et cum recesserit, tunc gloriabitur./
15 Est aurum et multitudo gemmarum,/ et vas pretiosum labia scientiæ.]
16 [Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni,/ et pro extraneis aufer pignus ab eo./
17 Suavis est homini panis mendacii,/ et postea implebitur os ejus calculo./
18 Cogitationes consiliis roborantur,/ et gubernaculis tractanda sunt bella./
19 Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter,/ et dilatat labia sua, ne commiscearis./
20 Qui maledicit patri suo et matri,/ extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :/
21 hæreditas ad quam festinatur in principio,/ in novissimo benedictione carebit./
22 Ne dicas : Reddam malum :/ exspecta Dominum, et liberabit te./
23 Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ;/ statera dolosa non est bona./
24 A Domino diriguntur gressus viri :/ quis autem hominum intelligere potest viam suam ?/
25 Ruina est homini devorare sanctos,/ et post vota retractare.]
26 [Dissipat impios rex sapiens,/ et incurvat super eos fornicem./
27 Lucerna Domini spiraculum hominis,/ quæ investigat omnia secreta ventris./
28 Misericordia et veritas custodiunt regem,/ et roboratur clementia thronus ejus./
29 Exsultatio juvenum fortitudo eorum,/ et dignitas senum canities./
30 Livor vulneris absterget mala,/ et plagæ in secretioribus ventris.]