Codex Sacra scripture, aligned

Proverbs 21

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 20 22 →
vClementine1592
1 [Sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini :/ quocumque voluerit, inclinabit illud./
2 Omnis via viri recta sibi videtur :/ appendit autem corda Dominus./
3 Facere misericordiam et judicium/ magis placet Domino quam victimæ./
4 Exaltatio oculorum est dilatatio cordis ;/ lucerna impiorum peccatum./
5 Cogitationes robusti semper in abundantia ;/ omnis autem piger semper in egestate est.]
6 [Qui congregat thesauros lingua mendacii vanus et excors est,/ et impingetur ad laqueos mortis./
7 Rapinæ impiorum detrahent eos,/ quia noluerunt facere judicium./
8 Perversa via viri aliena est ;/ qui autem mundus est, rectum opus ejus./
9 Melius est sedere in angulo domatis,/ quam cum muliere litigiosa, et in domo communi./
10 Anima impii desiderat malum :/ non miserebitur proximo suo./
11 Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus,/ et si sectetur sapientem, sumet scientiam./
12 Excogitat justus de domo impii,/ ut detrahat impios a malo.]
13 [Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis,/ et ipse clamabit, et non exaudietur./
14 Munus absconditum extinguit iras,/ et donum in sinu indignationem maximam./
15 Gaudium justo est facere judicium,/ et pavor operantibus iniquitatem./
16 Vir qui erraverit a via doctrinæ/ in ctu gigantum commorabitur./
17 Qui diligit epulas in egestate erit ;/ qui amat vinum et pinguia non ditabitur./
18 Pro justo datur impius,/ et pro rectis iniquus./
19 Melius est habitare in terra deserta/ quam cum muliere rixosa et iracunda./
20 Thesaurus desiderabilis, et oleum in habitaculo justi :/ et imprudens homo dissipabit illud./
21 Qui sequitur justitiam et misericordiam/ inveniet vitam, justitiam, et gloriam./
22 Civitatem fortium ascendit sapiens,/ et destruxit robur fiduciæ ejus./
23 Qui custodit os suum et linguam suam/ custodit ab angustiis animam suam./
24 Superbus et arrogans vocatur indoctus,/ qui in ira operatur superbiam./
25 Desideria occidunt pigrum :/ noluerunt enim quidquam manus ejus operari./
26 Tota die concupiscit et desiderat ;/ qui autem justus est, tribuet, et non cessabit./
27 Hostiæ impiorum abominabiles,/ quia offeruntur ex scelere./
28 Testis mendax peribit ;/ vir obediens loquetur victoriam./
29 Vir impius procaciter obfirmat vultum suum ;/ qui autem rectus est corrigit viam suam./
30 Non est sapientia, non est prudentia,/ non est consilium contra Dominum./
31 Equus paratur ad diem belli ;/ Dominus autem salutem tribuit.]