Proverbs 23
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Quando sederis ut comedas cum principe,/ diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam./ |
| 2 | Et statue cultrum in gutture tuo :/ si tamen habes in potestate animam tuam./ |
| 3 | Ne desideres de cibis ejus,/ in quo est panis mendacii./ |
| 4 | Noli laborare ut diteris,/ sed prudentiæ tuæ pone modum./ |
| 5 | Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,/ quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum./ |
| 6 | Ne comedas cum homine invido,/ et ne desideres cibos ejus :/ |
| 7 | quoniam in similitudinem arioli et conjectoris/ æstimat quod ignorat./ Comede et bibe, dicet tibi ;/ et mens ejus non est tecum./ |
| 8 | Cibos quos comederas evomes,/ et perdes pulchros sermones tuos./ |
| 9 | In auribus insipientium ne loquaris,/ qui despicient doctrinam eloquii tui./ |
| 10 | Ne attingas parvulorum terminos,/ et agrum pupillorum ne introëas :/ |
| 11 | propinquus enim illorum fortis est,/ et ipse judicabit contra te causam illorum.] |
| 12 | [Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,/ et aures tuæ ad verba scientiæ./ |
| 13 | Noli subtrahere a puero disciplinam :/ si enim percusseris eum virga, non morietur./ |
| 14 | Tu virga percuties eum,/ et animam ejus de inferno liberabis./ |
| 15 | Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,/ gaudebit tecum cor meum :/ |
| 16 | et exsultabunt renes mei,/ cum locuta fuerint rectum labia tua./ |
| 17 | Non æmuletur cor tuum peccatores,/ sed in timore Domini esto tota die :/ |
| 18 | quia habebis spem in novissimo,/ et præstolatio tua non auferetur./ |
| 19 | Audi, fili mi, et esto sapiens,/ et dirige in via animum tuum./ |
| 20 | Noli esse in conviviis potatorum,/ nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :/ |
| 21 | quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,/ et vestietur pannis dormitatio./ |
| 22 | Audi patrem tuum, qui genuit te,/ et ne contemnas cum senuerit mater tua./ |
| 23 | Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,/ et doctrinam, et intelligentiam./ |
| 24 | Exsultat gaudio pater justi ;/ qui sapientem genuit, lætabitur in eo./ |
| 25 | Gaudeat pater tuus et mater tua,/ et exsultet quæ genuit te./ |
| 26 | Præbe, fili mi, cor tuum mihi,/ et oculi tui vias meas custodiant./ |
| 27 | Fovea enim profunda est meretrix,/ et puteus angustus aliena./ |
| 28 | Insidiatur in via quasi latro,/ et quos incautos viderit, interficiet.] |
| 29 | [Cui væ ? cujus patri væ ?/ cui rixæ ? cui foveæ ?/ cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?/ |
| 30 | nonne his qui commorantur in vino,/ et student calicibus epotandis ?/ |
| 31 | Ne intuearis vinum quando flavescit,/ cum splenduerit in vitro color ejus :/ ingreditur blande,/ |
| 32 | sed in novissimo mordebit ut coluber,/ et sicut regulus venena diffundet./ |
| 33 | Oculi tui videbunt extraneas,/ et cor tuum loquetur perversa./ |
| 34 | Et eris sicut dormiens in medio mari,/ et quasi sopitus gubernator, amisso clavo./ |
| 35 | Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ;/ traxerunt me, et ego non sensi./ Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?] |