Codex Sacra scripture, aligned

Proverbs 24

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 23 25 →
vClementine1592
1 [Ne æmuleris viros malos,/ nec desideres esse cum eis :/
2 quia rapinas meditatur mens eorum,/ et fraudes labia eorum loquuntur./
3 Sapientia ædificabitur domus,/ et prudentia roborabitur./
4 In doctrina replebuntur cellaria,/ universa substantia pretiosa et pulcherrima./
5 Vir sapiens fortis est,/ et vir doctus robustus et validus :/
6 quia cum dispositione initur bellum,/ et erit salus ubi multa consilia sunt./
7 Excelsa stulto sapientia ;/ in porta non aperiet os suum./
8 Qui cogitat mala facere stultus vocabitur :/
9 cogitatio stulti peccatum est,/ et abominatio hominum detractor./
10 Si desperaveris lassus in die angustiæ,/ imminuetur fortitudo tua.]
11 [Erue eos qui ducuntur ad mortem,/ et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses./
12 Si dixeris : Vires non suppetunt ;/ qui inspector est cordis ipse intelligit :/ et servatorem animæ tuæ nihil fallit,/ reddetque homini juxta opera sua./
13 Comede, fili mi, mel, quia bonum est,/ et favum dulcissimum gutturi tuo./
14 Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ :/ quam cum inveneris, habebis in novissimis spem,/ et spes tua non peribit./
15 Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi,/ neque vastes requiem ejus./
16 Septies enim cadet justus, et resurget :/ impii autem corruent in malum./
17 Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas,/ et in ruina ejus ne exsultet cor tuum :/
18 ne forte videat Dominus, et displiceat ei,/ et auferat ab eo iram suam./
19 Ne contendas cum pessimis,/ nec æmuleris impios :/
20 quoniam non habent futurorum spem mali,/ et lucerna impiorum extinguetur./
21 Time Dominum, fili mi, et regem,/ et cum detractoribus non commiscearis :/
22 quoniam repente consurget perditio eorum,/ et ruinam utriusque quis novit ?]
23 Hæc quoque sapientibus. [Cognoscere personam in judicio non est bonum./
24 Qui dicunt impio : Justus es : maledicent eis populi,/ et detestabuntur eos tribus./
25 Qui arguunt eum laudabuntur,/ et super ipsos veniet benedictio./
26 Labia deosculabitur/ qui recta verba respondet./
27 Præpara foris opus tuum,/ et diligenter exerce agrum tuum,/ ut postea ædifices domum tuam./
28 Ne sis testis frustra contra proximum tuum,/ nec lactes quemquam labiis tuis./
29 Ne dicas : Quomodo fecit mihi, sic faciam ei ;/ reddam unicuique secundum opus suum.]
30 [Per agrum hominis pigri transivi,/ et per vineam viri stulti :/
31 et ecce totum repleverant urticæ,/ et operuerant superficiem ejus spinæ,/ et maceria lapidum destructa erat./
32 Quod cum vidissem, posui in corde meo,/ et exemplo didici disciplinam./
33 Parum, inquam, dormies, modicum dormitabis ;/ pauxillum manus conseres ut quiescas :/
34 et veniet tibi quasi cursor egestas,/ et mendicitas quasi vir armatus.]
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77