Codex Sacra scripture, aligned

Proverbs 29

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 28 30 →
vClementine1592
1 [Viro qui corripientem dura cervice contemnit,/ repentinus ei superveniet interitus,/ et eum sanitas non sequetur./
2 In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ;/ cum impii sumpserint principatum, gemet populus./
3 Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;/ qui autem nutrit scorta perdet substantiam./
4 Rex justus erigit terram ;/ vir avarus destruet eam./
5 Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo/ rete expandit gressibus ejus./
6 Peccantem virum iniquum involvet laqueus,/ et justus laudabit atque gaudebit./
7 Novit justus causam pauperum ;/ impius ignorat scientiam./
8 Homines pestilentes dissipant civitatem ;/ sapientes vero avertunt furorem./
9 Vir sapiens si cum stulto contenderit,/ sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem./
10 Viri sanguinum oderunt simplicem ;/ justi autem quærunt animam ejus./
11 Totum spiritum suum profert stultus ;/ sapiens differt, et reservat in posterum./
12 Princeps qui libenter audit verba mendacii,/ omnes ministros habet impios./
13 Pauper et creditor obviaverunt sibi :/ utriusque illuminator est Dominus./
14 Rex qui judicat in veritate pauperes,/ thronus ejus in æternum firmabitur.]
15 [Virga atque correptio tribuit sapientiam ;/ puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam./
16 In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,/ et justi ruinas eorum videbunt./
17 Erudi filium tuum, et refrigerabit te,/ et dabit delicias animæ tuæ./
18 Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;/ qui vero custodit legem beatus est./
19 Servus verbis non potest erudiri,/ quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit./
20 Vidisti hominem velocem ad loquendum ?/ stultitia magis speranda est quam illius correptio./
21 Qui delicate a pueritia nutrit servum suum/ postea sentiet eum contumacem.]
22 [Vir iracundus provocat rixas,/ et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior./
23 Superbum sequitur humilitas,/ et humilem spiritu suscipiet gloria./
24 Qui cum fure participat odit animam suam ;/ adjurantem audit, et non indicat./
25 Qui timet hominem cito corruet ;/ qui sperat in Domino sublevabitur./
26 Multi requirunt faciem principis,/ et judicium a Domino egreditur singulorum./
27 Abominantur justi virum impium,/ et abominantur impii eos qui in recta sunt via./ Verbum custodiens filius/ extra perditionem erit.]
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49