Proverbs 2
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Fili mi, si susceperis sermones meos,/ et mandata mea absconderis penes te :/ |
| 2 | ut audiat sapientiam auris tua,/ inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam./ |
| 3 | Si enim sapientiam invocaveris,/ et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;/ |
| 4 | si quæsieris eam quasi pecuniam,/ et sicut thesauros effoderis illam :/ |
| 5 | tunc intelliges timorem Domini,/ et scientiam Dei invenies,/ |
| 6 | quia Dominus dat sapientiam,/ et ex ore ejus prudentia et scientia./ |
| 7 | Custodiet rectorum salutem,/ et proteget gradientes simpliciter,/ |
| 8 | servans semitas justitiæ,/ et vias sanctorum custodiens./ |
| 9 | Tunc intelliges justitiam, et judicium,/ et æquitatem, et omnem semitam bonam.] |
| 10 | [Si intraverit sapientia cor tuum,/ et scientia animæ tuæ placuerit,/ |
| 11 | consilium custodiet te,/ et prudentia servabit te :/ |
| 12 | ut eruaris a via mala,/ et ab homine qui perversa loquitur ;/ |
| 13 | qui relinquunt iter rectum,/ et ambulant per vias tenebrosas ;/ |
| 14 | qui lætantur cum malefecerint,/ et exsultant in rebus pessimis ;/ |
| 15 | quorum viæ perversæ sunt,/ et infames gressus eorum./ |
| 16 | Ut eruaris a muliere aliena,/ et ab extranea quæ mollit sermones suos,/ |
| 17 | et relinquit ducem pubertatis suæ,/ |
| 18 | et pacti Dei sui oblita est./ Inclinata est enim ad mortem domus ejus,/ et ad inferos semitæ ipsius./ |
| 19 | Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,/ nec apprehendent semitas vitæ./ |
| 20 | Ut ambules in via bona,/ et calles justorum custodias :/ |
| 21 | qui enim recti sunt habitabunt in terra,/ et simplices permanebunt in ea ;/ |
| 22 | impii vero de terra perdentur,/ et qui inique agunt auferentur ex ea.] |