Proverbs 31
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | Verba Lamuelis regis. Visio qua erudivit eum mater sua. |
| 2 | [Quid, dilecte mi ? quid, dilecte uteri mei ?/ quid, dilecte votorum meorum ?/ |
| 3 | Ne dederis mulieribus substantiam tuam,/ et divitias tuas ad delendos reges./ |
| 4 | Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum,/ quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas ;/ |
| 5 | et ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum,/ et mutent causam filiorum pauperis./ |
| 6 | Date siceram mrentibus,/ et vinum his qui amaro sunt animo./ |
| 7 | Bibant, et obliviscantur egestatis suæ,/ et doloris sui non recordentur amplius./ |
| 8 | Aperi os tuum muto,/ et causis omnium filiorum qui pertranseunt./ |
| 9 | Aperi os tuum, decerne quod justum est,/ et judica inopem et pauperem.] |
| 10 | [Mulierem fortem quis inveniet ?/ procul et de ultimis finibus pretium ejus./ |
| 11 | Confidit in ea cor viri sui,/ et spoliis non indigebit./ |
| 12 | Reddet ei bonum, et non malum,/ omnibus diebus vitæ suæ./ |
| 13 | Quæsivit lanam et linum,/ et operata est consilio manuum suarum./ |
| 14 | Facta est quasi navis institoris,/ de longe portans panem suum./ |
| 15 | Et de nocte surrexit,/ deditque prædam domesticis suis,/ et cibaria ancillis suis./ |
| 16 | Consideravit agrum, et emit eum ;/ de fructu manuum suarum plantavit vineam./ |
| 17 | Accinxit fortitudine lumbos suos,/ et roboravit brachium suum./ |
| 18 | Gustavit, et vidit quia bona est negotiatio ejus ;/ non extinguetur in nocte lucerna ejus./ |
| 19 | Manum suam misit ad fortia,/ et digiti ejus apprehenderunt fusum./ |
| 20 | Manum suam aperuit inopi,/ et palmas suas extendit ad pauperem./ |
| 21 | Non timebit domui suæ a frigoribus nivis ;/ omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus./ |
| 22 | Stragulatam vestem fecit sibi ;/ byssus et purpura indumentum ejus./ |
| 23 | Nobilis in portis vir ejus,/ quando sederit cum senatoribus terræ./ |
| 24 | Sindonem fecit, et vendidit,/ et cingulum tradidit Chananæo./ |
| 25 | Fortitudo et decor indumentum ejus,/ et ridebit in die novissimo./ |
| 26 | Os suum aperuit sapientiæ,/ et lex clementiæ in lingua ejus./ |
| 27 | Consideravit semitas domus suæ,/ et panem otiosa non comedit./ |
| 28 | Surrexerunt filii ejus, et beatissimam prædicaverunt ;/ vir ejus, et laudavit eam./ |
| 29 | Multæ filiæ congregaverunt divitias ;/ tu supergressa es universas./ |
| 30 | Fallax gratia, et vana est pulchritudo :/ mulier timens Dominum, ipsa laudabitur./ |
| 31 | Date ei de fructu manuum suarum,/ et laudent eam in portis opera ejus.] |