Proverbs 5
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Fili mi, attende ad sapientiam meam,/ et prudentiæ meæ inclina aurem tuam :/ |
| 2 | ut custodias cogitationes, et disciplinam labia tua conservent./ Ne attendas fallaciæ mulieris ;/ |
| 3 | favus enim distillans labia meretricis,/ et nitidius oleo guttur ejus :/ |
| 4 | novissima autem illius amara quasi absinthium,/ et acuta quasi gladius biceps./ |
| 5 | Pedes ejus descendunt in mortem,/ et ad inferos gressus illius penetrant./ |
| 6 | Per semitam vitæ non ambulant ;/ vagi sunt gressus ejus et investigabiles./ |
| 7 | Nunc ergo fili mi, audi me,/ et ne recedas a verbis oris mei./ |
| 8 | Longe fac ab ea viam tuam,/ et ne appropinques foribus domus ejus./ |
| 9 | Ne des alienis honorem tuum,/ et annos tuos crudeli :/ |
| 10 | ne forte impleantur extranei viribus tuis,/ et labores tui sint in domo aliena,/ |
| 11 | et gemas in novissimis,/ quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum,/ et dicas : |
| 12 | Cur detestatus sum disciplinam,/ et increpationibus non acquievit cor meum,/ |
| 13 | nec audivi vocem docentium me,/ et magistris non inclinavi aurem meam ?/ |
| 14 | pene fui in omni malo,/ in medio ecclesiæ et synagogæ./ |
| 15 | Bibe aquam de cisterna tua,/ et fluenta putei tui ;/ |
| 16 | deriventur fontes tui foras,/ et in plateis aquas tuas divide./ |
| 17 | Habeto eas solus,/ nec sint alieni participes tui./ |
| 18 | Sit vena tua benedicta,/ et lætare cum muliere adolescentiæ tuæ./ |
| 19 | Cerva carissima, et gratissimus hinnulus :/ ubera ejus inebrient te in omni tempore ;/ in amore ejus delectare jugiter./ |
| 20 | Quare seduceris, fili mi, ab aliena,/ et foveris in sinu alterius ?/ |
| 21 | Respicit Dominus vias hominis,/ et omnes gressus ejus considerat./ |
| 22 | Iniquitates suas capiunt impium,/ et funibus peccatorum suorum constringitur./ |
| 23 | Ipse morietur, quia non habuit disciplinam,/ et in multitudine stultitiæ suæ decipietur.] |
| 24 | — |