Proverbs 6
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | [Fili mi, si spoponderis pro amico tuo,/ defixisti apud extraneum manum tuam :/ |
| 2 | illaqueatus es verbis oris tui,/ et captus propriis sermonibus./ |
| 3 | Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera,/ quia incidisti in manum proximi tui./ Discurre, festina, suscita amicum tuum./ |
| 4 | Ne dederis somnum oculis tuis,/ nec dormitent palpebræ tuæ./ |
| 5 | Eruere quasi damula de manu,/ et quasi avis de manu aucupis.] |
| 6 | [Vade ad formicam, o piger,/ et considera vias ejus, et disce sapientiam./ |
| 7 | Quæ cum non habeat ducem,/ nec præceptorem, nec principem,/ |
| 8 | parat in æstate cibum sibi,/ et congregat in messe quod comedat./ |
| 9 | Usquequo, piger, dormies ?/ quando consurges e somno tuo ?/ |
| 10 | Paululum dormies, paululum dormitabis,/ paululum conseres manus ut dormias ;/ |
| 11 | et veniet tibi quasi viator egestas,/ et pauperies quasi vir armatus./ Si vero impiger fueris, veniet ut fons messis tua,/ et egestas longe fugiet a te.] |
| 12 | [Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso ;/ |
| 13 | annuit oculis, terit pede, digito loquitur,/ |
| 14 | pravo corde machinatur malum,/ et omni tempore jurgia seminat./ |
| 15 | Huic extemplo veniet perditio sua,/ et subito conteretur, nec habebit ultra medicinam.] |
| 16 | [Sex sunt quæ odit Dominus,/ et septimum detestatur anima ejus :/ |
| 17 | oculos sublimes, linguam mendacem,/ manus effundentes innoxium sanguinem,/ |
| 18 | cor machinans cogitationes pessimas,/ pedes veloces ad currendum in malum,/ |
| 19 | proferentem mendacia testem fallacem,/ et eum qui seminat inter fratres discordias.] |
| 20 | [Conserva, fili mi, præcepta patris tui,/ et ne dimittas legem matris tuæ./ |
| 21 | Liga ea in corde tuo jugiter,/ et circumda gutturi tuo./ |
| 22 | Cum ambulaveris, gradiantur tecum ;/ cum dormieris, custodiant te :/ et evigilans loquere cum eis./ |
| 23 | Quia mandatum lucerna est, et lex lux,/ et via vitæ increpatio disciplinæ :/ |
| 24 | ut custodiant te a muliere mala,/ et a blanda lingua extraneæ./ |
| 25 | Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum,/ nec capiaris nutibus illius :/ |
| 26 | pretium enim scorti vix est unius panis,/ mulier autem viri pretiosam animam capit./ |
| 27 | Numquid potest homo abscondere ignem in sinu suo,/ ut vestimenta illius non ardeant ?/ |
| 28 | aut ambulare super prunas,/ ut non comburantur plantæ ejus ?/ |
| 29 | sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui,/ non erit mundus cum tetigerit eam./ |
| 30 | Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit :/ furatur enim ut esurientem impleat animam ;/ |
| 31 | deprehensus quoque reddet septuplum,/ et omnem substantiam domus suæ tradet./ |
| 32 | Qui autem adulter est,/ propter cordis inopiam perdet animam suam ;/ |
| 33 | turpitudinem et ignominiam congregat sibi,/ et opprobrium illius non delebitur :/ |
| 34 | quia zelus et furor viri/ non parcet in die vindictæ,/ |
| 35 | nec acquiescet cujusquam precibus,/ nec suscipiet pro redemptione dona plurima.] |
| 36 | — |