Codex Sacra scripture, aligned

Proverbs 9

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 8 10 →
vClementine1592
1 [Sapientia ædificavit sibi domum :/ excidit columnas septem./
2 Immolavit victimas suas, miscuit vinum,/ et proposuit mensam suam./
3 Misit ancillas suas ut vocarent/ ad arcem et ad mnia civitatis./
4 Si quis est parvulus, veniat ad me./ Et insipientibus locuta est :/
5 Venite, comedite panem meum,/ et bibite vinum quod miscui vobis./
6 Relinquite infantiam, et vivite,/ et ambulate per vias prudentiæ.]
7 [Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit,/ et qui arguit impium, sibi maculam generat./
8 Noli arguere derisorem, ne oderit te :/ argue sapientem, et diliget te./
9 Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia ;/ doce justum, et festinabit accipere./
10 Principium sapientiæ timor Domini,/ et scientia sanctorum prudentia./
11 Per me enim multiplicabuntur dies tui,/ et addentur tibi anni vitæ./
12 Si sapiens fueris, tibimetipsi eris ;/ si autem illusor, solus portabis malum.]
13 [Mulier stulta et clamosa,/ plenaque illecebris, et nihil omnino sciens,/
14 sedit in foribus domus suæ,/ super sellam in excelso urbis loco,/
15 ut vocaret transeuntes per viam,/ et pergentes itinere suo :/
16 Qui est parvulus declinet ad me./ Et vecordi locuta est :/
17 Aquæ furtivæ dulciores sunt,/ et panis absconditus suavior./
18 Et ignoravit quod ibi sint gigantes,/ et in profundis inferni convivæ ejus.]
19
20
21
22