Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 102

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 101 103 →
vClementine1592
title 101:1 Oratio pauperis, cum anxius fuerit, et in conspectu Domini effuderit precem suam.
1 101:2 [Domine, exaudi orationem meam,/ et clamor meus ad te veniat./
1a
2 101:3 Non avertas faciem tuam a me :/ in quacumque die tribulor, inclina ad me aurem tuam ;/ in quacumque die invocavero te, velociter exaudi me./
3 101:4 Quia defecerunt sicut fumus dies mei,/ et ossa mea sicut cremium aruerunt./
4 101:5 Percussus sum ut fnum, et aruit cor meum,/ quia oblitus sum comedere panem meum./
5 101:6 A voce gemitus mei/ adhæsit os meum carni meæ./
6 101:7 Similis factus sum pellicano solitudinis ;/ factus sum sicut nycticorax in domicilio./
7 101:8 Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in tecto./
8 101:9 Tota die exprobrabant mihi inimici mei,/ et qui laudabant me adversum me jurabant :/
9 101:10 quia cinerem tamquam panem manducabam,/ et potum meum cum fletu miscebam,/
10 101:11 a facie iræ et indignationis tuæ :/ quia elevans allisisti me./
11 101:12 Dies mei sicut umbra declinaverunt,/ et ego sicut fnum arui./
12 101:13 Tu autem, Domine, in æternum permanes,/ et memoriale tuum in generationem et generationem./
13 101:14 Tu exsurgens misereberis Sion,/ quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus :/
14 101:15 quoniam placuerunt servis tuis lapides ejus,/ et terræ ejus miserebuntur./
15 101:16 Et timebunt gentes nomen tuum, Domine,/ et omnes reges terræ gloriam tuam :/
16 101:17 quia ædificavit Dominus Sion,/ et videbitur in gloria sua./
17 101:18 Respexit in orationem humilium/ et non sprevit precem eorum./
18 101:19 Scribantur hæc in generatione altera,/ et populus qui creabitur laudabit Dominum./
19 101:20 Quia prospexit de excelso sancto suo ;/ Dominus de cælo in terram aspexit :/
20 101:21 ut audiret gemitus compeditorum ;/ ut solveret filios interemptorum :/
21 101:22 ut annuntient in Sion nomen Domini,/ et laudem ejus in Jerusalem :/
22 101:23 in conveniendo populos in unum, et reges,/ ut serviant Domino./
23 101:24 Respondit ei in via virtutis suæ :/ Paucitatem dierum meorum nuntia mihi :/
24 101:25 ne revoces me in dimidio dierum meorum,/ in generationem et generationem anni tui./
25 101:26 Initio tu, Domine, terram fundasti,/ et opera manuum tuarum sunt cæli./
26 101:27 Ipsi peribunt, tu autem permanes ;/ et omnes sicut vestimentum veterascent./ Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur ;/
27 101:28 tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient./
28 101:29 Filii servorum tuorum habitabunt,/ et semen eorum in sæculum dirigetur.]
29