Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 105

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 104 106 →
vClementine1592
1 104:1 Alleluja. [Confitemini Domino, et invocate nomen ejus ;/ annuntiate inter gentes opera ejus./
2 104:2 Cantate ei, et psallite ei ;/ narrate omnia mirabilia ejus./
3 104:3 Laudamini in nomine sancto ejus ;/ lætetur cor quærentium Dominum./
4 104:4 Quærite Dominum, et confirmamini ;/ quærite faciem ejus semper./
5 104:5 Mementote mirabilium ejus quæ fecit ;/ prodigia ejus, et judicia oris ejus :/
6 104:6 semen Abraham servi ejus ;/ filii Jacob electi ejus./
7 104:7 Ipse Dominus Deus noster ;/ in universa terra judicia ejus./
8 104:8 Memor fuit in sæculum testamenti sui ;/ verbi quod mandavit in mille generationes :/
9 104:9 quod disposuit ad Abraham,/ et juramenti sui ad Isaac :/
10 104:10 et statuit illud Jacob in præceptum,/ et Israël in testamentum æternum,/
11 104:11 dicens : Tibi dabo terram Chanaan,/ funiculum hæreditatis vestræ :/
12 104:12 cum essent numero brevi,/ paucissimi, et incolæ ejus./
13 104:13 Et pertransierunt de gente in gentem,/ et de regno ad populum alterum./
14 104:14 Non reliquit hominem nocere eis :/ et corripuit pro eis reges./
15 104:15 Nolite tangere christos meos,/ et in prophetis meis nolite malignari./
16 104:16 Et vocavit famem super terram,/ et omne firmamentum panis contrivit./
17 104:17 Misit ante eos virum :/ in servum venumdatus est, Joseph./
18 104:18 Humiliaverunt in compedibus pedes ejus ;/ ferrum pertransiit animam ejus :/
19 104:19 donec veniret verbum ejus./ Eloquium Domini inflammavit eum./
20 104:20 Misit rex, et solvit eum ;/ princeps populorum, et dimisit eum./
21 104:21 Constituit eum dominum domus suæ,/ et principem omnis possessionis suæ :/
22 104:22 ut erudiret principes ejus sicut semetipsum,/ et senes ejus prudentiam doceret./
23 104:23 Et intravit Israël in Ægyptum,/ et Jacob accola fuit in terra Cham./
24 104:24 Et auxit populum suum vehementer,/ et firmavit eum super inimicos ejus./
25 104:25 Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus,/ et dolum facerent in servos ejus./
26 104:26 Misit Moysen servum suum ;/ Aaron quem elegit ipsum./
27 104:27 Posuit in eis verba signorum suorum,/ et prodigiorum in terra Cham./
28 104:28 Misit tenebras, et obscuravit ;/ et non exacerbavit sermones suos./
29 104:29 Convertit aquas eorum in sanguinem,/ et occidit pisces eorum./
30 104:30 Edidit terra eorum ranas/ in penetralibus regum ipsorum./
31 104:31 Dixit, et venit cnomyia et ciniphes/ in omnibus finibus eorum./
32 104:32 Posuit pluvias eorum grandinem :/ ignem comburentem in terra ipsorum./
33 104:33 Et percussit vineas eorum, et ficulneas eorum,/ et contrivit lignum finium eorum./
34 104:34 Dixit, et venit locusta,/ et bruchus cujus non erat numerus :/
35 104:35 et comedit omne fnum in terra eorum,/ et comedit omnem fructum terræ eorum./
36 104:36 Et percussit omne primogenitum in terra eorum,/ primitias omnis laboris eorum./
37 104:37 Et eduxit eos cum argento et auro,/ et non erat in tribubus eorum infirmus./
38 104:38 Lætata est Ægyptus in profectione eorum,/ quia incubuit timor eorum super eos./
39 104:39 Expandit nubem in protectionem eorum,/ et ignem ut luceret eis per noctem./
40 104:40 Petierunt, et venit coturnix,/ et pane cæli saturavit eos./
41 104:41 Dirupit petram, et fluxerunt aquæ :/ abierunt in sicco flumina./
42 104:42 Quoniam memor fuit verbi sancti sui,/ quod habuit ad Abraham puerum suum./
43 104:43 Et eduxit populum suum in exsultatione,/ et electos suos in lætitia./
44 104:44 Et dedit illis regiones gentium,/ et labores populorum possederunt :/
45 104:45 ut custodiant justificationes ejus,/ et legem ejus requirant.]