Psalms 107
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | 106:1 Alleluja. [Confitemini Domino, quoniam bonus,/ quoniam in sæculum misericordia ejus./ |
| 2 | 106:2 Dicant qui redempti sunt a Domino,/ quos redemit de manu inimici,/ et de regionibus congregavit eos,/ |
| 3 | 106:3 a solis ortu, et occasu, ab aquilone, et mari./ |
| 4 | 106:4 Erraverunt in solitudine, in inaquoso ;/ viam civitatis habitaculi non invenerunt./ |
| 5 | 106:5 Esurientes et sitientes,/ anima eorum in ipsis defecit./ |
| 6 | 106:6 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,/ et de necessitatibus eorum eripuit eos ;/ |
| 7 | 106:7 et deduxit eos in viam rectam,/ ut irent in civitatem habitationis./ |
| 8 | 106:8 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./ |
| 9 | 106:9 Quia satiavit animam inanem,/ et animam esurientem satiavit bonis./ |
| 10 | 106:10 Sedentes in tenebris et umbra mortis ;/ vinctos in mendicitate et ferro./ |
| 11 | 106:11 Quia exacerbaverunt eloquia Dei,/ et consilium Altissimi irritaverunt./ |
| 12 | 106:12 Et humiliatum est in laboribus cor eorum ;/ infirmati sunt, nec fuit qui adjuvaret./ |
| 13 | 106:13 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;/ et de necessitatibus eorum liberavit eos./ |
| 14 | 106:14 Et eduxit eos de tenebris et umbra mortis,/ et vincula eorum dirupit./ |
| 15 | 106:15 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./ |
| 16 | 106:16 Quia contrivit portas æreas,/ et vectes ferreos confregit./ |
| 17 | 106:17 Suscepit eos de via iniquitatis eorum ;/ propter injustitias enim suas humiliati sunt./ |
| 18 | 106:18 Omnem escam abominata est anima eorum,/ et appropinquaverunt usque ad portas mortis./ |
| 19 | 106:19 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur,/ et de necessitatibus eorum liberavit eos./ |
| 20 | 106:20 Misit verbum suum, et sanavit eos,/ et eripuit eos de interitionibus eorum./ |
| 21 | 106:21 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./ |
| 22 | 106:22 Et sacrificent sacrificium laudis,/ et annuntient opera ejus in exsultatione./ |
| 23 | 106:23 Qui descendunt mare in navibus,/ facientes operationem in aquis multis :/ |
| 24 | 106:24 ipsi viderunt opera Domini,/ et mirabilia ejus in profundo./ |
| 25 | 106:25 Dixit, et stetit spiritus procellæ,/ et exaltati sunt fluctus ejus./ |
| 26 | 106:26 Ascendunt usque ad cælos, et descendunt usque ad abyssos ;/ anima eorum in malis tabescebat./ |
| 27 | 106:27 Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius,/ et omnis sapientia eorum devorata est./ |
| 28 | 106:28 Et clamaverunt ad Dominum cum tribularentur ;/ et de necessitatibus eorum eduxit eos./ |
| 29 | 106:29 Et statuit procellam ejus in auram,/ et siluerunt fluctus ejus./ |
| 30 | 106:30 Et lætati sunt quia siluerunt ;/ et deduxit eos in portum voluntatis eorum./ |
| 31 | 106:31 Confiteantur Domino misericordiæ ejus,/ et mirabilia ejus filiis hominum./ |
| 32 | 106:32 Et exaltent eum in ecclesia plebis,/ et in cathedra seniorum laudent eum./ |
| 33 | 106:33 Posuit flumina in desertum,/ et exitus aquarum in sitim ;/ |
| 34 | 106:34 terram fructiferam in salsuginem,/ a malitia inhabitantium in ea./ |
| 35 | 106:35 Posuit desertum in stagna aquarum,/ et terram sine aqua in exitus aquarum./ |
| 36 | 106:36 Et collocavit illic esurientes,/ et constituerunt civitatem habitationis :/ |
| 37 | 106:37 et seminaverunt agros et plantaverunt vineas,/ et fecerunt fructum nativitatis./ |
| 38 | 106:38 Et benedixit eis, et multiplicati sunt nimis ;/ et jumenta eorum non minoravit./ |
| 39 | 106:39 Et pauci facti sunt et vexati sunt,/ a tribulatione malorum et dolore./ |
| 40 | 106:40 Effusa est contemptio super principes :/ et errare fecit eos in invio, et non in via./ |
| 41 | 106:41 Et adjuvit pauperem de inopia,/ et posuit sicut oves familias./ |
| 42 | 106:42 Videbunt recti, et lætabuntur ;/ et omnis iniquitas oppilabit os suum./ |
| 43 | 106:43 Quis sapiens, et custodiet hæc,/ et intelliget misericordias Domini ?] |