Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 109

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 108 110 →
vClementine1592
1 108:1 In finem. Psalmus David.
2 108:2 [Deus, laudem meam ne tacueris,/ quia os peccatoris et os dolosi super me apertum est./
3 108:3 Locuti sunt adversum me lingua dolosa,/ et sermonibus odii circumdederunt me :/ et expugnaverunt me gratis./
4 108:4 Pro eo ut me diligerent, detrahebant mihi ;/ ego autem orabam./
5 108:5 Et posuerunt adversum me mala pro bonis,/ et odium pro dilectione mea./
6 108:6 Constitue super eum peccatorem,/ et diabolus stet a dextris ejus./
7 108:7 Cum judicatur, exeat condemnatus ;/ et oratio ejus fiat in peccatum./
8 108:8 Fiant dies ejus pauci,/ et episcopatum ejus accipiat alter./
9 108:9 Fiant filii ejus orphani,/ et uxor ejus vidua./
10 108:10 Nutantes transferantur filii ejus et mendicent,/ et ejiciantur de habitationibus suis./
11 108:11 Scrutetur fnerator omnem substantiam ejus,/ et diripiant alieni labores ejus./
12 108:12 Non sit illi adjutor,/ nec sit qui misereatur pupillis ejus./
13 108:13 Fiant nati ejus in interitum ;/ in generatione una deleatur nomen ejus./
14 108:14 In memoriam redeat iniquitas patrum ejus in conspectu Domini,/ et peccatum matris ejus non deleatur./
15 108:15 Fiant contra Dominum semper,/ et dispereat de terra memoria eorum :/
16 108:16 pro eo quod non est recordatus facere misericordiam,/
17 108:17 et persecutus est hominem inopem et mendicum,/ et compunctum corde, mortificare./
18 108:18 Et dilexit maledictionem, et veniet ei ;/ et noluit benedictionem, et elongabitur ab eo./ Et induit maledictionem sicut vestimentum ;/ et intravit sicut aqua in interiora ejus,/ et sicut oleum in ossibus ejus./
19 108:19 Fiat ei sicut vestimentum quo operitur,/ et sicut zona qua semper præcingitur./
20 108:20 Hoc opus eorum qui detrahunt mihi apud Dominum,/ et qui loquuntur mala adversus animam meam./
21 108:21 Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum,/ quia suavis est misericordia tua./
22 108:22 Libera me, quia egenus et pauper ego sum,/ et cor meum conturbatum est intra me./
23 108:23 Sicut umbra cum declinat ablatus sum,/ et excussus sum sicut locustæ./
24 108:24 Genua mea infirmata sunt a jejunio,/ et caro mea immutata est propter oleum./
25 108:25 Et ego factus sum opprobrium illis ;/ viderunt me, et moverunt capita sua./
26 108:26 Adjuva me, Domine Deus meus ;/ salvum me fac secundum misericordiam tuam./
27 108:27 Et sciant quia manus tua hæc,/ et tu, Domine, fecisti eam./
28 108:28 Maledicent illi, et tu benedices :/ qui insurgunt in me confundantur ;/ servus autem tuus lætabitur./
29 108:29 Induantur qui detrahunt mihi pudore,/ et operiantur sicut diploide confusione sua./
30 108:30 Confitebor Domino nimis in ore meo,/ et in medio multorum laudabo eum :/
31 108:31 quia astitit a dextris pauperis,/ ut salvam faceret a persequentibus animam meam.]