Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 10

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 9 11 →
vClementine1592
1 9:22 Ut quid, Domine, recessisti longe ;/ despicis in opportunitatibus, in tribulatione ?/
2 9:23 Dum superbit impius, incenditur pauper :/ comprehenduntur in consiliis quibus cogitant./
3 9:24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ,/ et iniquus benedicitur./
4 9:25 Exacerbavit Dominum peccator :/ secundum multitudinem iræ suæ, non quæret./
5 9:26 Non est Deus in conspectu ejus ;/ inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore./ Auferuntur judicia tua a facie ejus ;/ omnium inimicorum suorum dominabitur./
6 9:27 Dixit enim in corde suo : Non movebor/ a generatione in generationem, sine malo./
7 9:28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo ;/ sub lingua ejus labor et dolor./
8 9:29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,/ ut interficiat innocentem./
9 9:30 Oculi ejus in pauperem respiciunt ;/ insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua./ Insidiatur ut rapiat pauperem ;/ rapere pauperem dum attrahit eum./
10 9:31 In laqueo suo humiliabit eum ;/ inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum./
11 9:32 Dixit enim in corde suo : Oblitus est Deus ;/ avertit faciem suam, ne videat in finem./
12 9:33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua ;/ ne obliviscaris pauperum./
13 9:34 Propter quid irritavit impius Deum ?/ dixit enim in corde suo : Non requiret./
14 9:35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras,/ ut tradas eos in manus tuas./ Tibi derelictus est pauper ;/ orphano tu eris adjutor./
15 9:36 Contere brachium peccatoris et maligni ;/ quæretur peccatum illius, et non invenietur./
16 9:37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi ;/ peribitis, gentes, de terra illius./
17 9:38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus ;/ præparationem cordis eorum audivit auris tua :/
18 9:39 judicare pupillo et humili,/ ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.]