Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 114

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 113 115 →
vClementine1592
1 113:1 Alleluja. [In exitu Israël de Ægypto,/ domus Jacob de populo barbaro,/
2 113:2 facta est Judæa sanctificatio ejus ;/ Israël potestas ejus./
3 113:3 Mare vidit, et fugit ;/ Jordanis conversus est retrorsum./
4 113:4 Montes exsultaverunt ut arietes,/ et colles sicut agni ovium./
5 113:5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ?/ et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?/
6 113:6 montes, exsultastis sicut arietes ?/ et colles, sicut agni ovium ?/
7 113:7 A facie Domini mota est terra,/ a facie Dei Jacob :/
8 113:8 qui convertit petram in stagna aquarum,/ et rupem in fontes aquarum./