Codex Sacra scripture, aligned

Psalms 115

aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it

← 114 116 →
vClementine1592
1 113:9 Non nobis, Domine, non nobis,/ sed nomini tuo da gloriam :/
2 113:10 super misericordia tua et veritate tua ;/ nequando dicant gentes :/ Ubi est Deus eorum ?/
3 113:11 Deus autem noster in cælo ;/ omnia quæcumque voluit fecit./
4 113:12 Simulacra gentium argentum et aurum,/ opera manuum hominum./
5 113:13 Os habent, et non loquentur ;/ oculos habent, et non videbunt./
6 113:14 Aures habent, et non audient ;/ nares habent, et non odorabunt./
7 113:15 Manus habent, et non palpabunt ;/ pedes habent, et non ambulabunt ;/ non clamabunt in gutture suo./
8 113:16 Similes illis fiant qui faciunt ea,/ et omnes qui confidunt in eis./
9 113:17 Domus Israël speravit in Domino ;/ adjutor eorum et protector eorum est./
10 113:18 Domus Aaron speravit in Domino ;/ adjutor eorum et protector eorum est./
11 113:19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est./
12 113:20 Dominus memor fuit nostri,/ et benedixit nobis./ Benedixit domui Israël ;/ benedixit domui Aaron./
13 113:21 Benedixit omnibus qui timent Dominum,/ pusillis cum majoribus./
14 113:22 Adjiciat Dominus super vos,/ super vos et super filios vestros./
15 113:23 Benedicti vos a Domino,/ qui fecit cælum et terram./
16 113:24 Cælum cæli Domino ;/ terram autem dedit filiis hominum./
17 113:25 Non mortui laudabunt te, Domine,/ neque omnes qui descendunt in infernum :/
18 113:26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,/ ex hoc nunc et usque in sæculum.]