Psalms 116
aligned by seat — same row, same verse, whatever each bible numbers it
| v | Clementine1592 |
|---|---|
| 1 | 114:1 Alleluja. [Dilexi, quoniam exaudiet Dominus/ vocem orationis meæ./ |
| 2 | 114:2 Quia inclinavit aurem suam mihi,/ et in diebus meis invocabo./ |
| 3 | 114:3 Circumdederunt me dolores mortis ;/ et pericula inferni invenerunt me./ Tribulationem et dolorem inveni,/ |
| 4 | 114:4 et nomen Domini invocavi :/ o Domine, libera animam meam./ |
| 5 | 114:5 Misericors Dominus et justus,/ et Deus noster miseretur./ |
| 6 | 114:6 Custodiens parvulos Dominus ;/ humiliatus sum, et liberavit me./ |
| 7 | 114:7 Convertere, anima mea, in requiem tuam,/ quia Dominus benefecit tibi :/ |
| 8 | 114:8 quia eripuit animam meam de morte,/ oculos meos a lacrimis,/ pedes meos a lapsu./ |
| 9 | 114:9 Placebo Domino in regione vivorum.] |
| 10 | 115:1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum ;/ ego autem humiliatus sum nimis./ |
| 11 | 115:2 Ego dixi in excessu meo :/ Omnis homo mendax./ |
| 12 | 115:3 Quid retribuam Domino/ pro omnibus quæ retribuit mihi ?/ |
| 13 | 115:4 Calicem salutaris accipiam,/ et nomen Domini invocabo./ |
| 14 | 115:5 Vota mea Domino reddam/ coram omni populo ejus./ |
| 15 | 115:6 Pretiosa in conspectu Domini/ mors sanctorum ejus./ |
| 16 | 115:7 O Domine, quia ego servus tuus ;/ ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ./ Dirupisti vincula mea :/ |
| 17 | 115:8 tibi sacrificabo hostiam laudis,/ et nomen Domini invocabo./ |
| 18 | 115:9 Vota mea Domino reddam/ in conspectu omnis populi ejus ;/ |
| 19 | 115:10 in atriis domus Domini,/ in medio tui, Jerusalem.] |